라틴어 문장 검색

nam viscera limo effigiata premunt animam, contra ille sereno editus adflatu nigrantis carcere cordis aestuat, et sordes arta inter vincla recusat, spiritibus pugnant variis lux atque tenebrae, distantesque animat duplex substantia vires, donec praesidio Christus Deus adsit et omnes virtutum gemmas conponat sede piata, atque, ubi peccatum regnaverat, aurea templi atria constituens texat spectamine morum ornamenta animae, quibus oblectata decoro aeternum solio dives Sapientia regnet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1259)
In eo me oblecto;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 122)
tu cum illa te intus oblecta interim;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 470)
me te oblectes;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 2194)
Minime equidem me oblectavi, quae cum milite Corinthum hinc simul profecta inhumanissimo:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 221)
Si concordabis cum illa, habebis quae tuam Senectutem oblectet;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 3192)
Te oblectet;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 3195)
Iustum et tenacem propositi virum non civium ardor prava iubentium, non voltus instantis tyranni mente quatit solida neque Auster, dux inquieti turbidus Hadriae, nec fulminantis magna manus Iovis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 31)
interdum speciosa locis morataque recte fabula nullius veneris, sine pondere et arte, valdius oblectat populum meliusque moratur quam versus inopes rerum nugaeque canorae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 10:5)
"quin, ubi perire iussus exspiravero, nocturnus occurram Furor petamque voltus umbra curvis unguibus, quae vis deorum est Manium, et inquietis adsidens praecordiis pavore somnos auferam."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 523)
sic utrosque reprehendas, et eos qui semper inquieti sunt, et eos qui semper quiescunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 4:6)
Haec et eiusmodi versanda in animo sunt, si volumus ultimam illam horam placidi expectare, cuius metus omnes alias inquietas facit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 9:6)
et fera et piscis spe aliqua oblectante decipitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 3:5)
si navigandum est, non strepitat portus nec unius comitatu inquieta sunt litora.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 3:7)
" Quid tam ridiculum quam adpetere mortem, cum vitam inquietam tibi feceris metu mortis ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 23:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION