라틴어 문장 검색

Amico quippiam rapere furtum est, ecclesiam fraudare sacrilegium est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:9)
obligatoque parumper vulnere audias laudes eius, cuius semper virtute laetatus es, nec doleas, quod talem amiseris, sed gaudeas, quod talem habueris, et sicut hi, qui in brevi tabella terrarum situs pingunt, ita in parvo isto volumine cernas adumbrata, non expressa signa virtutum, suseipiasque a nobis non vires, sed voluntatem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:14)
idque prospectum singulari consilio ducis, qui maritimum genus a conspectu longe removit maris et mediterraneis agris quasi obligavit, eodemque tempore et usum maris navibus recuperavit et terrae homines suos reddidit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 14:2)
Masurius adicit simulachrum huius deae ore obligato atque signato in ara Volupiae propterea collocatum, quod qui suos dolores anxietatesque dissimulant perveniant patientiae beneficio ad maximam voluptatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 8:1)
Quod ostendit vinculo quodam patientiae obligandos impetus belli.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 2:3)
Habet enim hedera vinciendi obligandi naturam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 2:4)
Hi dracones parte media voluminis sui invicem nodo quem vocant Herculis obligantur, primaeque partes eorum reflexae in circulum pressis osculis ambitum circuli iungunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 16:2)
Haec vox propria sacrorum est, ut reus vocetur qui suscepto voto se numinibus obligat, damnatus autem qui promissa vota iam solvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 6:2)
nullo fraudemus sanguine bellum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:51)
Quantum erat, infelix, pannis fraudare duobus - Quid metuis?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLVI4)
Nec cibus ipse iuvat morsu fraudatus aceti, Nec grata est facies, cui gelasinus abest.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXV2)
Quam dum volt nimis adprobare veram Et sanas linit obligatque plantas Inceditque gradu laborioso, - Quantum cura potest et ars doloris!
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXIX2)
Occidit illa prior viridi fraudata iuventa:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XL4)
Nec dormitantem vernam fraudare lucerna Erubuit fallax, ardeat illa licet.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LIX8)
Saturnalicio Macrum fraudare tributo Frustra, Musa, cupis:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XVIII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION