라틴어 문장 검색

Ac primo quidem squalens pilus defluit, ac dehinc cutis crassa tenuatur, venter obesus residet, pedum plantae per ungulas in digitos exeunt, manus non iam pedes sunt sed in erecta porriguntur officia, cervix procera cohibetur, os et caput rotundatur, aures enormes repetunt pristinam parvitatem, dentes saxei redeunt ad humanam minutiem, et, quae me potissimum cruciabat ante, cauda nusquam.
(아풀레이우스, 변신, 11권 13:5)
Nec me fefellit vel longi temporis prolatione cruciavit deae potentis benignitas salutaris, sed noctis obscurae non obscuris imperiis evidenter monuit advenisse diem mihi semper opta-bilem, quo me maximi voti compertiret, quantoque sumptu deberem procurare supplicamentis;
(아풀레이우스, 변신, 11권 22:2)
Nec te tamen desiderio forsitan religioso suspensum angore diutino cruciabo:
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:9)
Ergo duritia pauper- talis intercedente, quod ait vetus proverbium, inter sacrum et saxum positus cruciabar, nec setius tamen identidem numinis premebar instantia.
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:3)
Quod autem dicis eo nostris vestra sacra praeponi, quod vos publice colitis deos, nos autem secretioribus conventiculis utimur, primo illud abs te quaero, quo modo oblitus sis Liberum illum, quem paucorum sacratorum oculis committendum putatis.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 4:1)
ne putentur magna vel summa bona, dantur et malis itemque auferuntur ista et bonis, ut probentur, et malis, ut crucientur.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 10:7)
Itaque postquam est traditus thesauro, Obliti sunt Romae loquier lingua Latina.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIV 3:3)
Tuditanus autem somno diu prohibitum atque ita vita privatum refert, idque ubi Romae cognitum est, nobilissimos Poenorum captivos liberis Reguli a senatu deditos et ab his in armario muricibus praefixo destitutos eademque insomnia cruciatos interisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, IV 5:1)
Quod in Quinti Claudii Annalibus scriptum est lignum alumine oblitum non ardere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 1:1)
In eo igitur libro scriptum inveni, cum obpugnaret L. Sulla in terra Attica Piraeum et contra Archelaus regis Mitridati praefectus ex eo oppido propugnaret, turrim ligneam defendendi gratia structam, cum ex omni latere circumplexa igni foret, ardere non quisse, quod alumine ab Archelao oblita fuisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 7:2)
satis sunt diu conati, numquam quiverunt incendere, ita Archelaus omnem materiam obleverat alumine, quod Sulla atque milites mirabantur, et postquam non succendit, reduxit copias.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 8:4)
Dum diutius retinetur, nostri oblitus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 7:2)
'nostri paenitet,' 'nostri oblitus est,' nostri misertus est,' quo dicitur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 8:2)
'mei paenitet,' 'mei misertus est,' 'mei oblitus est.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 8:3)
'Saepe maiores vestrum miseriti plebis Romanae,' 'vestrum' obleverunt et 'vestri' superscripserunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION