라틴어 문장 검색

tot a maioribus repertae leges, tot quas divus Augustus tulit, illae oblivione, hae, quod flagitiosius est, contemptu abolitae securiorem luxum fecere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장5)
et ne provinciae novis oneribus turbarentur utque vetera sine avaritia aut crudelitate magistratuum tolerarent providebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장11)
non crudelitatem, non clementiam cuiusquam experiar sed liber et mihi ipsi probatus antibo periculum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 6장5)
mansit tamen incolumis oblivione magis quam clementia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 14장6)
iuvitque oblivionem eius senatus censendo nomen et effigies privatis ac publicis locis demovendas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 38장6)
et supplicium mei oblivio sequeretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 37장7)
mox licentia habendi oblivionem attulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 50장4)
non tua moderatio, si reddideris pecuniam, nec quies, si reliqueris principem, sed mea avaritia, meae crudelitatis metus in ore omnium versabitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 56장3)
sed laus falsa et precibus expressa perinde cohibeatur quam malitia, quam crudelitas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 21장5)
At Nero nullo in Paulinam proprio odio, ac ne glisceret invidia crudelitatis, inhiberi mortem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장1)
interrogatusque a Nerone quibus causis ad oblivionem sacramenti processisset, 'oderam te' inquit, 'nec quisquam tibi fidelior militum fuit, dum amari meruisti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 67장3)
ergo crudelitatem principis, cui ceterae libidines cedebant, adgreditur, amicitiam Scaevini Petronio obiectans, corrupto ad indicium servo ademptaque defensione et maiore parte familiae in vincla rapta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 18장8)
sin crudelitati insisteret, distingui certe apud posteros memoriam honesti exitus ab ignavia per silentium pereuntium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 25장8)
quis enim ignorat et eloquentiam et ceteras artis descivisse ab illa vetere gloria non inopia hominum, sed desidia iuventutis et neglegentia parentum et inscientia praecipientium et oblivione moris antiqui?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 2:1)
mox bella civilia et in rem publicam versa principum arma, ac longa oblivio Britanniae etiam in pace:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 13장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION