라틴어 문장 검색

quibus flamma immissa experiri voluit utrum prae nimia angustia fumi et caloris prodiret a tetris et inauditis antris.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:3)
Noluit enim, nec praesumpsit in urbe Jerusalem diademate, auro vel gemmis pretiosis exaltari, adornari et in regem promoveri, ubi Dominus Jesus, Rex regum et Dominus dominantium humiliatus et obediens usque ad mortem, pro mundi redemptione spinis horridis et acutis coronatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 87:4)
Itaque jussu domini apostolici frater Mauri tius Hierosolymam profectus, Baldewinum regem universamque Ecclesiam in verbo domini apostolici salutavit, benedictionem dedit, et audire in omni justitia et veritate regem et filios sanctae Ecclesiae Deo obedientes se asseruit, et mala omnia in bonum [0595A] apostolica auctoritate velle commutare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 95:2)
Baldewinus et omnis Ecclesia fidelium gratias Deo super his retulerunt, et se in omni justitia et veritate apostolicis mandatis obedire responderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 95:3)
Nuntiatum est tandem regi Baldewino quod hujuscemodi luxu singulis diebus convivantes fidelium vota vorarent sine modo et numero, et hoc ipsum regem non solum auditu, sed etiam facile visu posse experiri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 119:4)
Sic fieri juxta regis mandatum universi concesserunt, et ejus legationem in portu Japhet praestolari, et per omnia obedire usque ad sanguinem responderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 6:8)
Illi autem milites, mulieris verba et constantiam admirati, consilio clam inter se habito, in fide illi [0682C] firmata sibi parcere spoponderunt, si juxta verba ejus veritatem de his experirentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 28:7)
Verum fideles Christo, cognito decreto et adventu illorum, Rames, Assur, Joppen, Caiphas, Caesaream undique miserunt ad universos regi Baldewino obedientes, ut sine mora die ac nocte Jerusalem festinarent, urbem et ejus arcem ab hostili assultu defensarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 56:2)
Sed in latibulo montium paulisper remoratus, peregrinos praemisit ut sic experiri posset si qua virtus civium Sur ad insecutionem Christianorum [0701B] peregrinorum appareret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 20:3)
et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasfemi, etparentibus non obedientes, ingrati, scelerati, sine affectione, sine pace,criminatores, incontinentes, et immites, sine benignitate, proditores,protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:8)
Ea vero neglecta,qui se amicos habere arbitrantur tunc denique rasse sentiunt cum eos aliquisgravis casus experiri contingit;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 75:11)
Qui honorat patrem vita vivet longiori, et qui obedit patri refrigerabitmatrem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 84:1)
Et eciam Apostolus in epistola ad Ephesios dixit, "Filii,obedite parentibus vestris in Domino:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 84:14)
Et iterum, "Omnia experiri necessitassubigit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 61:5)
Item, cohibere motusanimi turbatos, appetitionesque obedientes efficere rationi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 12:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION