라틴어 문장 검색

Itaque jussu domini apostolici frater Mauri tius Hierosolymam profectus, Baldewinum regem universamque Ecclesiam in verbo domini apostolici salutavit, benedictionem dedit, et audire in omni justitia et veritate regem et filios sanctae Ecclesiae Deo obedientes se asseruit, et mala omnia in bonum [0595A] apostolica auctoritate velle commutare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 95:2)
Baldewinus et omnis Ecclesia fidelium gratias Deo super his retulerunt, et se in omni justitia et veritate apostolicis mandatis obedire responderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 95:3)
Hujus itaque tam grandis pecuniae massam Solymanus, ante hos annos princeps Nicaeae civitatis, intelligens pro redemptione Boemundi imperatorem polliceri, cauta et privata epistolarum legatione compellat comprimorem suum Donimanum ut eum tantae pecuniae participem faceret, eo quod amici et socii in bellis et plurimis praedis semper fuissent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 68:1)
Haec Solymanus intelligens, moleste nimium accepit eo quod pecuniae particeps esse nequiverit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 74:1)
quam mox anteriores exercitus ut viderunt, graviter eam circumquaque equorum velocitate oppresserunt, hi ut praeventam caperent, hi ut participes venationis haberentur
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:15)
Sic fieri juxta regis mandatum universi concesserunt, et ejus legationem in portu Japhet praestolari, et per omnia obedire usque ad sanguinem responderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 6:8)
Verum fideles Christo, cognito decreto et adventu illorum, Rames, Assur, Joppen, Caiphas, Caesaream undique miserunt ad universos regi Baldewino obedientes, ut sine mora die ac nocte Jerusalem festinarent, urbem et ejus arcem ab hostili assultu defensarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 56:2)
et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasfemi, etparentibus non obedientes, ingrati, scelerati, sine affectione, sine pace,criminatores, incontinentes, et immites, sine benignitate, proditores,protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:8)
Qui honorat patrem vita vivet longiori, et qui obedit patri refrigerabitmatrem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 84:1)
Et eciam Apostolus in epistola ad Ephesios dixit, "Filii,obedite parentibus vestris in Domino:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 84:14)
Item, cohibere motusanimi turbatos, appetitionesque obedientes efficere rationi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 12:6)
Qui vero timet Deum et omnia quitimet Dominum diligit illum, et qui diligit Deum obedit Deo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 25:6)
Ex quo efficitur hominem nature obedientem homini nocere nonposse.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 97:3)
Virtus est cohiberemotus animi turbatos, ac appetitus obedientes efficere rationi:
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 8:5)
In consiliis itaque et in aliis rebus "cohibere debes motus animi turbatoset appetitiones obedientes efficere rationi, " ut Tullius dixit, qui etiamait:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 84:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION