라틴어 문장 검색

poscentibus ipse restiteras et mens, aliorum prona favori, iudex dura sui, facibus succensa pudoris tarda verecundis excusat praemia causis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:100)
Cetera non dissimulanda erunt agrorum cultori praecepta rusticationis, quae cum plurima tradiderint Poeni ex Africa scriptores, multa tamen ab his falso prodita coarguunt nostri coloni, sicut Tremelius, qui querens id ipsum tamen excusat, quod Italiae et Africae solum caelumque diversae naturae nequeat eosdem proventus habere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 6:1)
Sed temperet vires clementia, quoniam terribilior debet esse quam saevior, ut et obsequantur eius imperiis et diutius perennent boves, non confecti vexatione simul operum verberumque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 2:2)
Bracchia deinde sub stella quadripartito locabimus, tenerosque palmites super iugum ligabimus nihil repugnantes naturae, sed ut quisquis obsequetur, leviter curvabitur, ne deflexus frangatur neve iam tumentes gemmae detergeantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 3:1)
Verum quoniam familiariter a nobis tu quoque, Silvine, praecepta mensurarum desideras, obsequar voluntati tuae, cum eo, ne dubites id opus geometrarum magis esse quam rusticorum, desque veniam, si quid in eo fuerit erratum, cuius scientiam mihi non vindice Sed ut ad rem redeam, modus omnis areae pedali mensura comprehenditur, qui digitorum est XVI.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 4:1)
seu consistit, duobus gradientibus etiam invitus obsequitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 10:4)
etenim Augustus paucis ante annis, cum Tiberio tribuniciam potestatem a patribus rursum postularet, quamquam honora oratione, quaedam de habitu cultuque et institutis eius iecerat quae velut excusando exprobraret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 10장18)
dein collecto animo respondit nequaquam decorum pudori suo legere aliquid aut evitare ex eo cui in universum excusari mallet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 12장4)
reditum Agrippinae excusavit ob inminentem partum et hiemem:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장3)
simul adulescentibus excusatum quaedam ad patrem reicere, resistentisque Germanico aut Druso posse a se mitigari vel infringi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 47장8)
Germanos numquam satis excusaturos quod inter Albim et Rhenum virgas et securis et togam viderint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 59장9)
nam Quintilium Varum sanguine oblitum et paludibus emersum cernere et audire visus est velut vocantem, non tamen obsecutus et manum intendentis reppulisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장3)
Pompeium patronos petenti iisque diversa excusantibus M'. Lepidus et L. Piso et Livineius Regulus adfuere, arrecta omni civitate, quanta fides amicis Germanici, quae fiducia reo;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 11장3)
tum audita amborum verba, intentius excusante se Lepido, cum valetudinem corporis, aetatem liberum, nubilem filiam obtenderet, intellegereturque etiam quod silebat, avunculum esse Seiani Blaesum atque eo praevalidum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 35장2)
At Tiberius, quod supremis in matrem officiis defuisset, nihil mutata amoenitate vitae, magnitudinem negotiorum per litteras excusavit honoresque memoriae eius ab senatu large decretos quasi per modestiam imminuit, paucis admodum receptis et addito ne caelestis religio decerneretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 2장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION