라틴어 문장 검색

Baldewinus taedio tormentorum illius victus, ad ultimum jussit ut vivus membratim discerperetur, nisi praesidii de redditione sibi satisfaceret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 36:6)
Qui hanc atrocem membrorum et nervorum discerptionem metuens, in manu Fer litteras direxit filio, ut praesidium festinato pro vitae suae et membrorum suorum liberatione [0448C] Baldewino redderet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 36:7)
Baldewinus ergo susceptum praesidium custodiae ac fidei suorum contulit Gallorum, et Turbaysel, quod dicitur Bersabee, discessit, terram et regionem undique expugnans suaeque potestati subjiciens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 36:10)
nam filios majorum civitatis non paucos obsides sibi dari minis extorserat, propter annuos reditus et tributa byzantiorum, quae illi ad redimendas vineas et sata dare convenerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 42:4)
turrim insuperabilem cum universis thesauris exstincti ducis in ea repertis illi contulerunt, jurejurando subjecti illi facti et fideles, Balduc hac Baldewini nova promotione audita, timore magno percussus est, ne in virtute Gallorum, virorum belligerorum, obsidione facta praesidium Samusart amitteret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 48:2)
[0452A] Balduc, videns feritatem et constantiam ducis Baldewini, dixit se arcem incendio consumere, obsides civium et praefectorum, quos plurimos tenebat, decollare, et semper insidias adversus Baldewinum nocte ac die moliri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 48:5)
Tandem, ut plerumque temporis processit, Baldewinus audito consilio suorum, Balduc talentum auri et argenti et ostra pretiosa cum purpura, equos et mulos non modico pretio dignos contulit, et sic praesidium Samusart ab hostili manu et potestate redemit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 48:6)
Baldewinus arcem susceptam fideli suorum custodia munivit, obsides illic repertos primoribus quibusque et civibus restituit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 48:8)
sed de die in diem occasione adinventa, obsides hos dare differebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 48:11)
- Praesidium Sororgia in manus Baldewini non sine labore traditur, et Balduc fraudulentia notatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 49:2)
praesidium Balas, quod in montanis praeeminebat, in manum ejus et suorum custodiam reposuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 50:15)
Baldewinus civitate cum praesidio suscepta, Folkerum Carnutensem, virum militarem et belli peritissimum, ad procuranda et tuenda moenia in eis reliquit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 50:16)
- Tankradus damnosa Christianis praesidia destruit, et oblata sibi ab hostibus munera prudenter reponit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 51:2)
castrum quoque adolescentum, quod dicitur de Bakelers, quae in montanis erant praesidia, in manu robustorum militum, dejecit et attrivit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 52:3)
Omnia autem castella et praesidia hactenus peregrinis nocentia, aut cepit aut incendit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 52:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION