라틴어 문장 검색

libidine sanguinis et hiatu praemiorum ignotum adhuc ingenium et nullis defensionibus expertum caede nobili imbuisti, cum ex funere rei publicae raptis consularibus spoliis, septuagiens sestertio saginatus et sacerdotio fulgens innoxios pueros, inlustris senes, conspicuas feminas eadem ruina prosterneres, cum segnitiam Neronis incusares, quod per singulas domos seque et delatores fatigaret:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장10)
hi secretis sermonibus animos ceterorum scrutari, ubi quos idoneos rebantur conscientia obstrinxere, in colonia Agrippinensi in domum privatam conveniunt;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 55장8)
quod si statim congrediantur, nullas esse Ceriali nisi e reliquiis Germanici exercitus legiones, foederibus Galliarum obstrictas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 76장10)
omnibus uero circa eum atque etiam parte magna senatus gratuito aut leui faenore obstrictis, ex reliquo quoque ordinum genere uel inuitatos uel sponte ad se commeantis uberrimo congiario prosequebatur, libertos insuper seruulosque cuiusque, prout domino patronoue gratus qui esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 27장 1:2)
"Hoc sacramento pietatis obstricti aversaremur scilicet, quem tu omnibus praeferebas !"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:33)
Ancipiti periculo inplicitus deos quoque incusans querebatur, se iacere segnem, cuius velocitatem nemo antea valuisset effugere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 8:1)
Quae liberalitas sicut barbarum obstrinxerat, ita amicos ipsius vehementer offendit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 12장 20:1)
Tertio die victus constantia supplicum processit incusataque leniter exercitus inmodestia non sine multis utrimque lacrimis in gratiam se cum ipsis redire professus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:9)
utque dedit vinclis validoque obstrinxit aratro, suscitat ipse genu saevaque agit insuper hasta,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 631:1)
sed quid ego quemquam immeritis incuso querellis?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 168:1)
Deique optimi maximi infinitam sapientiam bonitatemque, alios justae dominationi addictos, obstrictos, deditos, aliis tradere statuisse;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.42)
- Jurejurando, admunus suum pertinente, Novi Eboraci sese obstringit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.9)
Postquam Eboracum Novum venerat Washingtonius, ut jurejurando sese, (prout lex postulat,) obstringeret, nequid detrimenti, eo praeside, libertas Americana caperet, a populo Congressuque petitum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.65)
Washingtonius et Adams simul ad Congressum incedebant, ubi jurejurando sese obstrinxit Adams, prout leges postulant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.19)
praeterea ne vos titillet gloria, iureiurando obstringam ambo:
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장127)

SEARCH

MENU NAVIGATION