라틴어 문장 검색

Dum ita me antiquus serpens inluderet, in media ferme quadragesima medullis infusa febris corpus invasit exhaustum et sine ulla requie - quod dictu quoque incredibile sit - sic infelicia membra depasta est, ut ossibus vix haererem.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:5)
Per fidei commissa legibus inludimus, et quasi maiora sint imperatorum scita quam Christi, leges timemus, evangelia contemnimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:7)
Et quia statim in principio quasi scopulus quidam et procella mihi obtrectatorum eius opponitur, quod secundum sortita matrimonium prius reliquerit, non laudabo conversam, nisi ream absolvero.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:1)
Haec ad brevem lucubratiunculam celeri sermone dictavi volens desiderio postulantis satisfacere et quasi ad scholasticam materiam me exercens - eadem enim die mane pulsabat ostium, qui profecturus erat - simulque, ut ostenderem obtrectatoribus meis, quod et ego possim, quicquid venerit in buccam, dicere.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 12:1)
Totum, quod adprehensa manu insinuare tibi cupio, quod quasi doctus nauta post multa naufragia rudem conor instruere vectorem, illud est, ut, in quo litore pudicitiae pirata sit, noveris, ubi Charybdis et radix omnium malorum avaritia, ubi Scyllaei obtrectatorum canes, de quibus apostolus loquitur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 2:5)
Tunc sancta Marcella, quae diu coniverat, ne per aemulationem quippiam facere crederetur, postquam sensit fidem apostolico ore laudatam in plerisque violari, ita ut sacerdotes quoque nonnullos monachorum maximeque saeculi homines in adsensum sui traheret hereticus ae simplicitati inluderet episcopi, qui de suo ingenio ceteros aestimabat, publice restitit malens Deo placere quam hominibus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 9:5)
— Et nostris inluserit advena regnis?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 7:2)
Inter haec Euangelus gloriae Graecorum invidens et inludens:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 1:1)
Ecquid tu fatuos rudesque quaeris, Inludas quibus auferasque mentem?
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LIII3)
quamquam Aeneas quasi obtrectator Priami non adsit, ut Homerus dicit, Anchises vero propter caecitatem, ut docet Theocritus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 354)
conversi animi bene, quia dixerat 'et super ipsi Dardanidae infensi', ut ostenderet eos, cum advenienti inludere certarent, audito eius gemitu ad miserationem esse conversos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 731)
et sic dixit ut certantque inludere capto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5912)
maleaeque Malea promunturium est Laconicae provinciae, ubi undae sunt sequaces, id est persecutrices, ut capreaeque sequaces inludunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1931)
quod humanis inludebat aspectibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 492)
virtutem inlude 'inludo tibi' et 'insulto tibi' dicimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6311)

SEARCH

MENU NAVIGATION