라틴어 문장 검색

et surrexerunt mane et abierunt in campum. Et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum, et fluvius torrens erat inter medium ipsorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장5)
Sed his singulis, tu rex, cognitis, et regioni et obsesso generi nostro, secundum quam habes omnibus obviam humanitatem, prospice;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장9)
Legati ex oppido obviam veniunt, libenter se omnia facturos quae vellet pollicentur.
(카이사르, 아프리카 전기 7:3)
Pompelo discessissent, Caesari obviam venissent, a quibus nuntiabatur nocturno tempore oppidum Cordubam capi posse, quod nec opinantibus adversariis eius provinciae potitus esset, simulque quod tabellariis, qui a Cn.
(카이사르, 히스파니아 전기 2:3)
Frequens legionibus conventus obviam prodit, neque tantum virorum sed etiam matrum familias ac praetextatorum, deprecaturque ne hostili adventu Cordubam diriperent:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 58:10)
Sulmonenses simul atque signa nostra viderunt, portas aperuerunt universique, et oppidani et milites, obviam gratulantes Antonio exierunt.
(카이사르, 내란기, 1권 18:5)
Vercingetorix, ubi de Caesaris adventu cognovit, oppugnatione destitit atque obviam Caesari proficiscitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 12장1)
Hostes re nova perterriti muro turribusque deiecti in foro ac locis patentioribus cuneatim constiterunt, hoc animo ut si qua ex parte obviam contra veniretur acie instructa depugnarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 28장1)
Cum liberis omnis multitudo obviam procedebat, hostiae omnibus locis immolabantur, tricliniis stratis fora templaque occupabantur, ut vel exspectatissimi triumphi laetitia praecipi posset. Tanta erat magnificentia apud opulentiores, cupiditas apud humiliores.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 52장3)
Dixit et ornatus, dederant quos nuper ovantes Nereides, collo membrisque micantibus aptat.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:181)
solus ovantem Zephyrus perdominetur annum.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:11)
advenio supplex, non ut proculcet Araxen consul ovans nostraeve premant pharetrata secures Susa, nec ut Rubris aquilas figamus harenis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:22)
sic Amphioniae pulcher sudore palaestrae Alcides pharetras Dircaeaque tela solebat praetemptare feris olim domitura Gigantes et pacem latura polo, semperque cruentus ibat et Alcmenae praedam referebat ovanti;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:326)
Haec fatus ovantes exhortatur equos et Tartara mitior intrat.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:170)
talia dum secum movet anxius, advolat una Naiadum resoluta comam, complexaque patrem "en Alaricus" ait "non qualem nuper ovantem vidimus;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:56)

SEARCH

MENU NAVIGATION