라틴어 문장 검색

sed prompti aditus, obvia comitas, ignotae Parthis virtutes, nova vitia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 2장11)
atque illum in regressu sacra Samothracum visere nitentem obvii aquilones depulere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 54장4)
Simul nuntiato regem Artaxian Armeniis a Germanico datum, decrevere patres ut Germanicus atque Drusus ovantes urbem introirent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 64장1)
Igitur oram Lyciae ac Pamphyliae praelegentes, obviis navibus quae Agrippinam vehebant, utrimque infensi arma primo expediere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 79장1)
ut quisque obvius, quamvis leviter audita in alios atque illi in plures cumulata gaudio transferunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장11)
neque discerneres proximos alienos, virorum feminarumve planctus, nisi quod comitatum Agrippinae longo maerore fessum obvii et recentes in dolore antibant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 1장7)
etiam quorum diversa oppida, tamen obvii et victimas atque aras dis Manibus statuentes lacrimis et conclamationibus dolorem testabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 2장5)
non fratrem nisi unius diei via, non patruum saltem porta tenus obvium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 5장8)
Atque interim Drusus rediens Illyrico, quamquam patres censuissent ob receptum Maroboduum et res priore aestate gestas ut ovans iniret, prolato honore urbem intravit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 11장1)
at Drusus urbe egressus repetendis auspiciis mox ovans introiit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 19장5)
solus Dolabella Cornelius dum antire ceteros parat absurdam in adulationem progressus, censuit ut ovans e Campania urbem introiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 47장6)
quin infecunditati terrarum aut asperis maris obviam iit, quantum impendio diligentiaque poterat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장10)
nos saeva iussa, continuas accusationes, fallaces amicitias, perniciem innocentium et easdem exitii causas coniungimus, obvia rerum similitudine et satietate.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 33장6)
nec Claudius ultra expectato obvius apud forum praebet se gratantibus, senatumque ingressus decretum postulat quo iustae inter patruos fratrumque filias nuptiae etiam in posterum statuerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 7장3)
concursumque magna caede et ambiguo eventu, donec Carenem profligatis obviis longius evectum integer a tergo globus circumveniret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 14장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION