라틴어 문장 검색

Fit enim similiter occasus eius aut 'aequinoctialis' aut 'solstitialis' aut 'brumalis.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 7:1)
Quibus verbis ita videtur dierum observationem divisisse, ut qui post solem occasum ante mediam noctem natus sit, is ei dies natalis sit, a quo die ea nox coeperit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 4:1)
Post haec deinceps dicit senatusconsultum ante exortum aut post occasum solem factum ratum non fuisse, opus etiam censorium fecisse existimatos per quos eo tempore senatusconsultum factum esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 9:1)
Si ambo praesentes, sol occasus suprema tempestas esto.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 11:5)
Huic disciplinae, quam dixi, ἀκροατικηͺ͂ tempus exercendae dabat in Lycio matutinum nec ad eam quemquam admittebat, nisi quorum ante ingenium et eruditionis elementa atque in discendo studium laboremque explorasset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, V 5:1)
Utraque lex ad pecunias corrogandas spectabat, cuius rei iam a principio regni sui rex immemor non erat, atque ad finem regni felicius ei cessiset si providentia ista matutina (quae ab indigentia omni, propter quam necesse haberet subditos suos gravare, eum muniebat) potuisset una ingenium eius in hac parte fraenare et temperare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 20:6)
et ponantur poli terrellae versus orientem et occasum, non versus septentriones et austrum, atque ita jaceant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 356:3)
Sintque tria illa latera ita extructa ut exhibeant aedificium duplex, non translucenda, sed ex altera tantum parte fenestrata ut tam matutinis quam vespertinis temporibus praesto sint camerae in quibus sol non intret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 4:11)
Adeo ut iuxta sepem earum ambulans nihil odoris percipies, etiamsi hoc experiaris tempore roris matutini.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 3:4)
Aetate autem ad matutina et vespertina tempora, aut etiam ad dies nubilosos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 9:7)
Vsque sub occasum solis nichil intrat omasum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:11)
Matris in occasu, patris egri denique suasu Constat id inuentum, ne mox post fata parentum Tempus deleret proprium quod nomen inheret;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:8)
Et dixi in corde meo: " Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam? ". Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas.
(불가타 성경, 코헬렛, 2장15)
Ecce veniunt filii tui, quos emisisti, veniunt congregati ab ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in Dei gloria.
(불가타 성경, 바룩서, 2장37)
Quid faciam tibi, Ephraim? Quid faciam tibi, Iuda? Caritas vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens.
(불가타 성경, 호세아서, 6장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION