라틴어 문장 검색

Tandem per agrestia nimis atque ferocia loca decurrens ad fluvium quendam devenit, qui mirae latitudinis atque altitudinis erat unda profundus, et cuius prae nimia sublimitate riparum cuilibet denegabatur introitus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 5:2)
"Fluvium per pontem transire laboro."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 6:2)
Hic fluvium moles inter confusaque saxa Reptare, atque aliis discentem currere ripis.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 5:5)
Predicatio autem eius et potestas tenebit a mari usque ad mare, ab oriente usque ad occidentem, ab aquilone usque ad septentrionem.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 2:5)
Vberius torrens effunditur, obice nullo Deffendente uiam fluuioque negante meatum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:31)
Hic duo decurrunt fluuii quos diuidit ortus Dissimilis, dispar uultus, diuersa coloris Forma, sapor uarius, distans substancia fontis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:19)
Precipiti lapsu fluuius dilabitur alter, Sulfureis tenebrosus aquis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 34:1)
Hic fluuius, uariis currens anfractibus, intrat Torrentem, preclusus aquis, cogitque fluentum Degenerare luemque suam partitur eidem:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 34:8)
Miraculoso vero circuitu, aeternaque volatione ipsum diadema ab oriente peregrinans in occidens, reciprocando crebrius referebatur in ortum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:29)
Splendor lascivas argenteus edidit aves, In fluviisque diem jusserat esse suum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:23)
Econtrario vero sensualitatis motus planetici erratici, contra rationis firmamentum, in terrestrium occidentem aliquando labuntur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:25)
aetateque in occidens inclinata, jam vitae vesperam senio nuntiante, hiemale gelicidum senectutis, hominem cogit suis albicare pruinis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:80)
O sola humanae tenebrositatis luminaria, occidentis mundi sidera matutina, naufragorum tabulae speciales, Portus [0475D] mundialium fluctuum singulares!
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:2)
Cum quaevis gratia nobilitatis blandiretur naturae, cum suis muneribus amicaretur prudentia, cumque magnanimitas erigeret, largitas erudiret, tamen, quia [0478B] universa massa modici fermenti asperitate laborabat, unius virtutis occidens, caeterarum virtutum orientem funditus nubilabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 85:3)
Sacerdos quidam, Petrus nomine, quondam eremita, ortus de civitate Amiens, quae est in occidente de regno Francorum, omni instinctu, quo potuit, hujus viae constantiam primum adhortatus est, in Beru regione praefati regni factus praedicator, in omni admonitione et sermone.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION