라틴어 문장 검색

ceterum nudiustertius haudquaquam occulta res acta est in Rufini cuiusdam domo, de quo mox dicam, intercessoribus et deprecatoribus ipso Rufino et Calpurniano.
(아풀레이우스, 변명 58:3)
Unum etiam crimen ab illis, cum Pudentillae litteras legerent, de cuiusdam sigilli fabricatione prolatum est, quod me aiunt ad magica maleficia occulta fabrica ligno exquisitissimo comparasse et, cum sit sceleti forma turpe et horribile, tamen impendio colere et Graeco uocabulo βασιλέα nuncupare.
(아풀레이우스, 변명 59:1)
Occulta fuisse fabricatio sigilli quod dicitis qui potest, cuius uos adeo artificem non ignorastis, ut ei, praesto adesset, denuntiaueritis?
(아풀레이우스, 변명 59:3)
patent artes tuae, Rufine, fraudes hiant, detectum mendacium est:
(아풀레이우스, 변명 81:7)
His dictis applauditur, et illico me magistratus ipsum iubet corpora, quae lectulo fuerant posita, mea manu detegere.
(아풀레이우스, 변신, 3권 8:7)
"Et formido solide domus huius operta detegere et arcana dominae meae revelare secreta:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:9)
"Sic inustus exiluit deus visaque detectae fidei colluvie prorsus ex osculis et manibus infelicissimae coniugis tacitus avolavit:"
(아풀레이우스, 변신, 5권182)
"Si quis a fuga retrahere vel occultam demonstrare poterit fugitivam regis filiam, Veneris ancillam, nomine Psychen, conveniat retro metas Murtias Mercurium praedicatorem, accepturus indicivae nomine ab ipsa."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:53)
"Verum Thrasyllus praeceps alioquin et de ipso nomine temerarius, priusquam dolorem lacrimae satiarent et percitae mentis resideret furor, et in sese nimietatis senio lassesceret luctus, adhuc flentem maritum, adhuc vestes lacerantem, adhuc capillos distrahentem non dubitavit de nuptiis convenire et imprudentiae labe tacita pectoris sui secreta fraudesque ineffabiles detegere."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:51)
nec enim mihi sollertia defuisset ad detegenda quoquo modo pessimae feminae flagitia.
(아풀레이우스, 변신, 9권 15:5)
"Contubernalis mei fullonis uxor, alioquin servati pudoris, ut videbatur, femina, quae semper secundo rumore gloriosa Larem mariti pudice gubernabat, occulta libidine prorumpit in adulterum quempiam:"
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:1)
sed mihi penita carpebantur praecordia et praecedens facinus et praesentem deterrimae feminae constantiam cogitanti mecumque sedulo deliberabam, si quo modo possem, detectis ac revelatis fraudibus, auxilium meo perhibere domino, illumque, qui ad instar testudinis alveum succubabat, depulso tegmine cunctis palam facere.
(아풀레이우스, 변신, 9권 23:6)
Postremum magistratibus placuit obstinate denegantem scrutinio detegere;
(아풀레이우스, 변신, 9권 38:8)
Ac dum de oblationis opportunitate secum noxii deliberant homines, forte fortuna puer ille iunior, proprius pessimae feminae filius, post matutinum laborem studiorum domum se recipiens, prandio iam capto sitiens repertum vini poculum, in quo venenum latebat inclusum, nescius fraudis occultae continua perduxit haustu, atque, ubi fratri suo paratam mortem ebibit, exanimis terrae procumbit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 5:1)
Neci tam immanibus contenta mendaciis addebat sibi quoque ob detectum flagitium eundem illum gladium comminari.
(아풀레이우스, 변신, 10권 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION