라틴어 문장 검색

contagia fascibus, oro, defendas ignava tuis neu tradita libris omina vestitusque meos, quibus omne, quod ambit oceanus, domui, tanta caligine mergi calcarique sinas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:299)
cautior ante tamen violentum navita Caurum prospicit et tumidae subducit vela procellae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:3)
quis vos lustrare valebit oceanus?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:15)
nuper ab Oceano Gallorum exercitus ingens illis ante vagus tandem regionibus haesit gaesaque deposuit, Graio iam mitis amictu, pro Rheno poturus Halyn.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:155)
decorent virecta Baetim, Tagus intumescat auro generisque procreator sub vitreis Oceanus luxurietur antris.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:7)
Aquiloniae procellae, rabidi tacete Cauri, taceat sonorus Auster.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:10)
ius Latium, quod tunc Meroë Rubroque solebat Oceano cingi, Tyrrhena clauditur una;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:303)
ora licet maculis adsperserit occiduus sol lunaque conceptis livescat turgida Cauris et contusa vagos iaculentur sidera crines;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:328)
Famaque nigrantes succincta pavoribus alas secum cuncta trahens a Gadibus usque Britannum terruit Oceanum et nostro procul axe remotam insolito belli tremefecit murmure Thylen?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:66)
illic Oceani stagnis excita supremis Cimbrica tempestas alias emissa per Alpes isdem procubuit campis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:255)
quae Sarmaticis custodia ripis, quae saevis obiecta Getis, quae Saxona frenat vel Scottum legio, quantae cinxere cohortes Oceanum, quanto pacatur milite Rhenus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae50)
Oceani summo circumfluus aequore lucus trans Indos Eurumque viret, qui primus anhelis sollicitatur equis vicinaque verbera sentit umida roranti resonant cum limina curru, unde rubet ventura dies longeque coruscis nox adflata rotis refugo pallescit amictu:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix1)
nubila non sperat tenebris condentia caelum nec graviter flantes pluviali frigore Cauros invocat aut arcum variata luce rubentem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus2)
patruo te principe celsam bellipotens inlustrat avus, qui signa Britanno intulit Oceano Gaetulaque reppulit arma.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae17)
Cantaber Oceanus vicino litore gemmas expuit;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae39)

SEARCH

MENU NAVIGATION