라틴어 문장 검색

Ergo omni cura viris exercet et inter dura iacet pernix instrato saxa cubili frondibus hirsutis et carice pastus acuta, et temptat sese atque irasci in cornua discit arboris obnixus trunco ventosque lacessit ictibus et sparsa ad pugnam proludit harena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 9:7)
Disce et odoratam stabulis accendere cedrum galbaneoque agitare gravis nidore chelydros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 18:1)
Turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imber altius ad vivum persedit et horrida cano bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit sudor et hirsuti secuerunt corpora vepres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:2)
Huius odorato radices incoque Baccho pabulaque in foribus plenis adpone canistris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 12:11)
cur non sub alta vel platano vel hac pinu iacentes sic temere et rosa canos odorati capillos, dum licet, Assyriaque nardo potamus uncti?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 115)
interim, dum tu celeres sagittas promis, haec dentis acuit timendos, arbiter pugnae posuisse nudo sub pede palmam fertur et leni recreare vento sparsum odoratis umerum capillis, qualis aut Nireus fuit aut aquosa raptus ab Ida.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 204)
namque sagacius unus odoror, polypus an gravis hirsutis cubet hircus in alis quam canis acer ubi lateat sus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 123)
tu cum proiectis insignibus, anulo equestri Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama, turpis odoratum caput obscurante lacerna, non es quod simulas?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 1:4)
"odoratos imbres"
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 9:6)
nam modo Partheniis amens errabat in antris, rursus in hirsutas ibat et ille feras;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 15)
nec Tyriae vestes errantia lumina fallunt, est neque odoratae cura molesta comae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 148)
candida laxatis onerato colla corymbis cinget Bassaricas Lydia mitra comas, levis odorato cervix manabit olivo, et feries nudos veste fluente pedes.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1713)
Ennius hirsuta cingat sua dicta corona:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 134)
ne, precor, ascensis tanti sit gloria Bactris, raptaue odorato carbasa lina duci, plumbea cum tortae sparguntur pondera fundae, subdolus et uersis increpat arcus equis!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 334)
dumque subit primo Capitolia nubila fumo, rettulit hirsutis bracchia secta rubis, et sua Tarpeia residens ita fleuit ab arce uulnera, uicino non patienda Ioui:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 415)

SEARCH

MENU NAVIGATION