라틴어 문장 검색

nempe modus quo re genus humanum technologiam suscepit eiusque progressionem una cum quodam paradigmate unius formae dimensionisque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 143:2)
109. Paradigma technocraticum tendit ad suum imperium etiam super oeconomiam et rem politicam exercendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:1)
Res nummaria realem oeconomiam demergit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:3)
In quibusdam coetibus asseritur hodiernam oeconomiam atque technologiam soluturas esse omnes ambitus quaestiones, eodem modo ac asseritur, per sermonem haud academicum, famis inopiaeque in mundo quaestiones solutum iri utique per mercati augmentum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:5)
Solus tamen mercatus integram humanam progressionem socialemque inclusionem non praestat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:9)
112. Procul dubio fieri potest ut conspectus rursus amplificetur, et humana libertas technicam artem continere valeat, eam dirigere atque disponere ut inserviat alterius generis progressioni, saniori, magis humanae, sociali integraeque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 149:1)
121. Adhuc novae synthesis progressio exspectatur quae superiorum saeculorum falsas dialecticas superet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 159:1)
“Sinamus ut invisibiles mercatus vires oeconomiam regant, quia eorum impulsus in societatem et naturam sunt damna quae vitari nequeunt”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 162:4)
Re vera, humanum opus quod prudentem adiuvat progressionem creati, formam aptissimam constituit ad curam adhibendam de eo ipso, quia se ponit Dei instrumentum, ut virtutes manifestentur quas Ipse in res inseruit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 164:4)
Non loquimur solum de manuum opere vel de agro colendo, sed de qualibet industria quae aliquam comportet transformationem rerum, ab elaboratione inquisitionis socialis usque ad inceptum cuiusdam progressionis technologicae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 165:2)
Oportet opus locus sit huius multiplicis progressionis personalis, in qua multae vitae rationes agitantur:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 167:5)
Non est nitendum ut progressio technologica plus plusque humanum substituat opus:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 168:2)
Opus necessitas est, pars sensus vitae hac in terra, iter maturitatis, progressionis hominis atque personalis perfectionis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 168:4)
129. Ut offerri usque possit opus, oportet oeconomia promoveatur quae foveat productionis diversitatem atque negotiorum creationis fecunditatem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 169:1)
Oeconomiae scalarum, quae dicuntur, potissimum in provincia agriculturae, parvos student cogere agricolas ad eorum terras vendendas vel eorum translaticias culturas relinquendas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 169:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION