라틴어 문장 검색

non minus est admirandum de cupresso et pinu, quod eae habentes umoris abundantiam aequamque ceterorum mixtionem, propter umoris satietatem in operibus solent esse pandae, sed in vetustatem sine vitiis conservantur, quod is liquor, qui inest penitus in corporibus earum, habet amarum saporem, qui propter acritudinem non patitur penetrare cariem neque eas bestiolas, quae sunt nocentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장41)
si enim ita fuisset, non solum laudes aut vitia animorum ad manum aspicerentur, sed etiam disciplinarum scientiae sub oculorum consideratione subiectae non incertis iudiciis probarentur, sed et doctis et scientibus auctoritas egregia et stabilis adderetur ipsique artifices pellicerent sua prudentia, si non pecunia sint copiosi seu vetustate officinarum habuerint notitiam aut etiam gratia forensi et eloquentia, cum fuerint parati, pro industria studiorum auctoritates possent habere, ut eis, quod profitentur scire, id crederetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말4)
Nec tamen est admirandum, si propter ignotitiam artis virtutes obscurantur, sed maxime indignandum, cum etiam saepe eblandiatur gratia conviviorum a veris iudiciis falsam probationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말10)
non minus pinacothecae et plumariorum textrina pictorumque officinae, uti colores eorum in opere propter constantiam luminis inmutata permaneant qualitate.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 4장9)
Hae glaebae, cum collectae sunt, in officina propter umoris plenitatem coiciuntur in fornacem, ut interarescant, et is qui ex his ab ignis vapore fumus suscitatur, cum resedit in solum furni, invenitur esse argentum vivum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장6)
quae autem in Ephesiorum metallis fuerunt officinae, nunc traiectae sunt ideo Romam, quod id genus venae postea est inventum Hispaniae regionibus, quibus metallis glaebae portantur et per publicanos Romae curantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장12)
eae autem officinae sunt inter aedem Florae et Quirini.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION