라틴어 문장 검색

ergo secuturum se fortunam suam, si dictator in cunctatione ac segnitie deorum hominumque iudicio damnata perstaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 330:2)
senatus ac maxime primores eius in societate Romana cum fide perstare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 172:1)
si in pertinacia perstent, vi rem gerere ac temptare si qua parte invadere urbem possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 226:2)
vos fraudem deum primo benignitate, dein vestra ipsi virtute dies noctesque perstando ac pervigilando in armis vitastis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 483:1)
pertinacius Quinctius in incepto perstabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 309:2)
ad quod pars maior receperunt sese, pars certaminis studio et spe potiundi castris hostium perstitit ad vallum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 544:2)
senatus et optimates in Romana societate perstandum censebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 92:1)
senatus in eadem perstare sententia, ut absurdum esse diceret ignorare regem, quid sperans aut petens venerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 601:1)
praesens quoque in eadem perstas impudentia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 165:3)
hac denuntiatione conterritus perstare tamen in pertinaci simulatione inopiae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 167:1)
patres eo magis utrique pariter consuli infensi, in incepto perstabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 106:2)
armati omnes, et frenatis equis equites, diem totum perstabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 417:2)
feram et perferam usque abitum eius animo forti atque offirmato, id modo si mercedis datur mi, ut meus victor vir belli clueat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 212)
satin offirmatum quod mihi erat, id me exorat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 2206)
ego me ubi invisum meo patri esse intellego atque odio me esse quoi placere aequom fuit, amens amansque ut animum offirmo meum, dico esse iturum me mercatum, si velit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 142)

SEARCH

MENU NAVIGATION