라틴어 문장 검색

ab eo contracti haruspices monuere ut reliquiae prioris delubri in paludes aveherentur, templum isdem vestigiis sisteretur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 53장2)
praedixere haruspices ne temeraretur opus saxo aurove in aliud destinato.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 53장10)
Ptolemaeus omine et miraculo excitus sacerdotibus Aegyptiorum, quibus mos talia intellegere, nocturnos visus aperit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 83장5)
hac mente per haruspicem communemque affinem, cui soror ex eisdem parentibus nata nupta erat, fratrem tyrannum interficiundum curavit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 4:1)
prolapsus etiam in egressu nauis uerso ad melius omine:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 59장 1:3)
utebatur autem equo insigni, pedibus prope humanis et in modum digitorum ungulis fissis, quem natum apud se, cum haruspices imperium orbis terrae significare domino pronuntiassent, magna cura aluit nec patientem sessoris alterius primus ascendit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 61장 1:1)
eoque arrogantiae progressus est, ut haruspice tristia et sine corde exta quondam nuntiante futura diceret laetiora, cum uellet;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 77장 1:5)
et immolantem haruspex Spurinna monuit, caueret periculum, quod non ultra Martias Idus proferretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 81장 2:3)
templum Apollinis in ea parte Palatinae domus excitauit, quam fulmine ictam desiderari a deo haruspices pronuntiarant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 29장 3:1)
reuertentem ex prouincia non solum faustis ominibus, sed et modulatis carminibus prosequebantur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 57장 2:2)
nam pumilos atque distortos et omnis generis eiusdem ut ludibria naturae malique ominis abhorrebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 83장 1:3)
Auspicia et omina quaedam pro certissimis obseruabat:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 92장 1:1)
Apud Mundam Diuus Iulius castris locum capiens cum siluam caederet, arborem palmae repertam conseruari ut omen uictoriae iussit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 11:1)
Circa Perusiam sacrificio non litanti cum augeri hostias imperasset ac subita eruptione hostes omnem rei diuinae apparatum abstulissent, constitit inter haruspices, quae periculosa et aduersa sacrificanti denuntiata essent, cuncta in ipsos recasura qui exta haberent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 96장 2:1)
Tiberium igitur in Illyricum dimissurus et Beneuentum usque prosecuturus, cum interpellatores aliis atque aliis causis in iure dicendo detinerent, exclamauit, quod et ipsum mox inter omina relatum est:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 97장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION