-
sed quia multa modis multis primordia rerum ex infinito iam tempore percita plagis ponderibusque suis consuerunt concita ferri omnimodisque coire atque omnia pertemptare, quae cumque inter se possent congressa creare, propterea fit uti magnum volgata per aevom omnigenus coetus et motus experiundo tandem conveniant ea quae coniecta repente magnarum rerum fiunt exordia saepe, terrai maris et caeli generisque animantum.
- (루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 16:3)
-
corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una labitur omnimodis occursans officiensque, nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
- (루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:5)
-
nec tamen omnimodis poterat concordia gigni, sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
- (루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 35:4)
-
hoc postmodum ab Hercule interempto, qui ab Eurystheo ad hoc missus fuerat, mala sublata sunt.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4849)
-
hic tamen Manlius, postmodum adductus in suspitionem regni appetiti vel inimicorum oppressus factione, a populo damnatus est.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 65215)
-
sed infantem conceptum etiam in cortice re- tinuit et postmodum dente apri excisum emisit in lucem.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 1811)
-
ibique (cum rigidum non sit, sed omnimodo Fluidum) excurret ac dilatabitur, nisi Fluidum ambiens adsit, quo conatus iste cohibeatur.
- (아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 5:10)
-
Meque abs te immerito esse accusatam postmodum rescisces.
- (푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 122)
-
hoc fabricatu Daedalus noster amicitiarum culmen aedificat, qui sicut sodalibus velut Theseus inter secunda sociatur, sic ab his postmodum velut Proteus inter adversa dilabitur.
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 10:5)
-
res quidem digna quam tu iuberes sed non minus digna quam faceres, namque et antiquitus, cum Gaius Cornelius Gaio Secundo paria suasisset, ipse postmodum quod iniunxit arripuit, idque ab exemplo nunc melius 1 aggredieris, 2 quia et ego Plinio ut discipulus assurgo et tu vetusto genere narrandi iure Cornelium antevenis, qui saeculo nostro si revivisceret teque qualis in litteris et quantus habeare conspicaretur, modo verius Tacitus esset.
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Leoni suo salutem 2:1)
-
O gloriam licitam, quia humanam, cui nec praesumptio perdita nee persuasio desperata reputatur in contemptu mortis et atrocitatis omnimodae, cui tantum pro patria, pro imperio, pro amicitia pati permissum est quantum pro deo non licet!
- (테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 10:1)
-
Taceo de illo, qui hominem leoni prae se opponit, ne parum sit homicida qui eundem postmodum iugulat.
- (테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 2:9)
-
Illas manus quas ad deum extuleris postmodum laudando histrionem fatigare?
- (테르툴리아누스, De Spectaculis, 25장 1:10)
-
Sed haec postmodum.
- (베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVI. 1:4)
-
Ut Germanus episcopus cum Lupo Brittaniam nauigans, et primo maris, et postmodum Pelagianorum tempestatem diuina uirtute sedauerit.
- (베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII.1)