라틴어 문장 검색

inter opacum adlabi nemus hoc est per nemus, ut hunc inter fluvio Tiberinus amoeno.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1072)
tenebras autem resolvit propter iubar, quod sola possidens aliquod efficit lumen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5912)
defensi tenebris et dono noctis opacae multi iterationem volunt, alii dicunt 'tenebris' propter cuniculos, 'dono noctis' somno Manlii;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6581)
multa tamen exemplaria 'Arcades at portis ruere' habuerunt, ut coniunctio sit, non praepositio, ut it nigrum campis agmen pro 'per campos' et it portis iubare 'per portas'. 'ruere' autem, id est magna velocitate ferri, ut excitum ruit ad portus et ruuntque effusi carcere currus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1422)
frigus opacum quia aestivo tempore sub umbra fit frigus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 522)
frigus opacum id est auras prosperas, vel pro nemore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 523)
et hoc ideo, quia, ut diximus, he- roum animae habitant vel in fontibus vel in nemoribus, ut "lucis habitamus opacis riparumque toros et prata recentia rivis incolimus".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 403)
unde est in georgicis "et ruris opaci falce premes umbram", et item alibi "aut umbra nocet".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 762)
Est enim is maxime et opacus et frigidus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 18:4)
in locis autem et illa naturalia, maritimi an remoti a mari, plani an montuosi, leves an asperi, salubres an pestilentes, opaci an aprici, et illa fortuita, culti an inculti, celebres an deserti, coaedificati an vasti, obscuri an rerum gestarum vestigiis nobilitati, consecrati an profani.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 10장 3:1)
In picturis alios horrida inculta, abdita et opaca, contra alios nitida laeta conlustrata delectant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 11장 1:7)
expertus sum) in transitu suo prope corporum vel opacorum vel perspicuorum angulos (quales sunt nummorum ex auro, argento & aere cusorum termini rectanguli circulares, & cultrorum, lapidum aut fractorum vitrorum acies) incurvantur circum corpora, quasi attracti in eadem;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 16:4)
Caeterum de Cometarum caudis triplex est opinio, eas vel jubar esse Solis per translucida Cometarum capita propagatum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:1)
Nam jubar Solis in cubiculo tenebroso non cernitur nisi quatenus lux reflectitur è pulverum & fumorum particulis per aerem semper volitantibus:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:5)
Lux non cernitur quatenus in jubare est, sed quatenus inde reflectitur ad oculos nostros.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION