라틴어 문장 검색

Cuius excessum in castris omnes militantes amoris postulant severissime vindicari, ne tantae praevaricationis exemplum impunitatis inde sumpta occasione valeat in alios derivari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 25:2)
Idolorum etiam servitus manifestissime provenit ex amore, et hoc sapientissimi Salomonis demonstrat exemplum, qui mulierum amore ad deos non est veritus accedere alienos ac tanquam bestialis sacrificia mutis idolis ministrare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 14:11)
Noluimus tamen alicujus scripta sese inscio in lucem immittere, ne invitis videremur donare famam, et nostro exemplo approbare, quod in Poetico Wellingtoni Examine redarguimus.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 2:4)
Et statim legendis sacris litteris operam dedi;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:9)
Multa tibi huius rei proferrem exempla, nisi et prolixitas prohiberet, et silentium nobis ipsa copia indixisset.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:13)
Cum enim plurimi in thesauris multiplicandis, in bobus et asinis, in ovibus et capris nutriendis, eligendis, comparandis, satis periti sint, certa que in his omnibus cognoscendis non desint indicia, dementiae res est, eamdem in amicis acquirendis, vel probandis non dare operam, et quasdam addiscere notas, quibus hi, quos elegimus in amicos, ad amicitiam probentur idonei.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:7)
Et in hac parte quomodo colenda sit amicitia, operae pretium est indagare.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:28)
Exemplum enim dedit nobis, ut et nos ita faciamus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:49)
Ex tunc ipse victor corporis, laboris etiam et inediae patiens, plurimis exemplo fuit, admirationi multis, mihi gloriae et delectationi.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:20)
In hac igitur amicitia nostra quam exempli gratia inservimus, si quid cernitis imitandum, ad vestrum id retorquete profectum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:30)
Non enim tumor superbie intus eructuans ut exiret in publicum, me huius operis coegit ad fabricam, uel fauor popularis applausus insolentem inuitauit ad operam, sed ne meus sermo contraheret de cure raritate rubiginem aliorumque profectibus labore mei studii desudarem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 2:4)
Sed tamen hoc superest quod mentem concutit, obstat Proposito, uexat animum, concepta retardat, Quod tanti uires operis, tot pondera rerum Tantum nescit opus, operas suspirat ad istas Nostra manus, que sic hominem conducit ad esse.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:13)
Non tamen a tanto debet secedere uoto Instans propositum nec citra prelia uinci, Quamuis ad tantas operas tantumque laborem Nature suspiret opus citraque residat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:4)
Qualiter exemplum de se parit, immo recisa Parte sui, curtata parens sibi pignora gignit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:18)
huic operas operose dedicat illa Et, quamuis hec quarta foret, tamen esse secundam Se negat, in facto contendens prima uocari.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION