라틴어 문장 검색

operta recludit, spes iubet esse ratas, ad proelia trudit inertem, sollicitis animis onus eximit, addocet artes.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 59)
cautus enim metuit foveam lupus accipiterque suspectos laqueos et opertum miluus hamum, oderunt peccare boni virtutis amore, tu nihil admittes in te formidine poenae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1632)
nil moror officium quod me gravat, ac neque ficto in peius voltu proponi cereus usquam nec prave factis decorari versibus opto, ne rubeam pingui donatus munere, et una cum scriptore meo, capsa porrectus operta, deferar in vicum vendentem tus et odores et piper et quidquid chartis amicitur ineptis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 196)
nam male re gesta cum vellem mittere operto me capite in flumen, dexter stetit et "cave faxis te quicquam indignum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire.26)
His oppono ferro transfossos aut exanimatos serpentium morsu aut fractos ruina aut per longam nervorum contractionem extortos minutatim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 43:4)
Refer Alexandri Macedonis exemplum, qui Clitum, carissimum sibi ac fidelissimum, inter epulas transfodit et intellecto facinore mori voluit, certe debuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 19:2)
iuga montium diffluunt, totae desedere regiones, operta sunt fluctibus quae procul a conspectu maris stabant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 11:2)
Credat aliquis pecuniam esse versatam in eo iudicio, in quo reus erat P. Clodius ob id adulterium, quod cum Caesaris uxore in operto commiserat violatis religionibus eius sacrificii, quod pro populo fieri dicitur sic summotis extra consaeptum omnibus viris, ut picturae quoque masculorum animalium contegantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 2:1)
' Nisi iuras,' inquit, ' te diem patri remissuruin, hoc te gladio transfodiam.
(세네카, 행복론, Liber III 169:11)
Multa interim reges in bello praesertim opertis oculis donant.
(세네카, 행복론, Liber IV 177:3)
Opertis oculis inest acies, sed sine usu ;
(세네카, 행복론, Liber V 149:1)
At idem postea Alexandrina perfidia deceptus ultimo mancipio transfodiendum se praebuit, tum demum intellecta inani iactatione cognominis sui.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 80:4)
nonnumquam magna scelera levius quam minora compescet, si illa lapsu, non crudelitate commissa sunt, his inest latens et operta et inveterata calliditas ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 120:1)
Amorem ardentissimum vincit, transfoderunt itaque amata corpora et in eorum quos occiderant iacuere complexibus;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 204:4)
Dabo tibi ex Aristotelis sinu regem Alexandrum, qui Clitum carissimum sibi et una educatum inter epulas transfodit manu quidem sua, parum adulantem et pigre ex Macedone ac libero in Persicam servitutem transeuntem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 105:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION