라틴어 문장 검색

vobis necesse est fortibus viris esse et omnibus inter victoriam mortemve certa desperatione abruptis aut vincere aut, si Fortuna dubitabit, in proelio potius quam in fuga mortem oppetere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 468:2)
ubi quisque mortem oppeteret, id referre, utrum in pugna et in acie, ubi Mars communis et victum saepe erigeret et adfligeret victorem, an postmodo, cremata et diruta urbe, ante ora captarum coniugum liberorumque, inter verbera et vincula, omnia foeda atque indigna passi exspirarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 295:2)
Scipio ipse gravi morbo implicitus, graviore tamen fama, cum ad id quisque quod audierat insita hominibus libidine alendi de industria rumores adiceret aliquid, provinciam omnem ac maxime longinqua eius turbavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 353:1)
ipse Scipio, dum gravi morbo implicitus est, seditionem in parte exercitus motam confirmatus discussit, rebellantesque Hispaniae populos coegit in deditionem venire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVIII Periocha12)
dicitur et Eudamus Rhodius vitium alterius portus ostendisse, cum forte duae naves in arto ostio implicitos remos fregissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 326:1)
inde tumultu iniecto cum divellere se ab hoste cupientes inhiberent Rhodii, tractum ancorale et implicitum remis latus alterum detersit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 348:1)
ulterior Hispania eo anno in pace fuit quia et P. Sempronius proconsul diutino morbo est implicitus, et nullo lacessente peropportune quieverunt Lusitani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 665:1)
inde cum Amphipolim venisset gravi morbo est implicitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 645:2)
Libanvs Sicut tuom vis unicum gnatum tuae superesse vitae sospitem et superstitem, ita ted obtestor per senectutem tuam perque illam, quam tu metuis, uxorem tuam, si quid med erga hodie falsum dixeris, ut tibi superstes uxor aetatem siet atque illa viva vivos ut pestem oppetas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 11)
operta quae fuere aperta sunt, patent praestigiae, omnis res palam est, neque de hac re negotium est, quin male occidam oppetamque pestem eri vicem meamque.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 34)
sed ea ut sim implicitus dicam, si operaest auribus atque advortendum ad animum adest benignitas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 110)
ergo dicimus et oppetit et mortem oppetit, sicut et exspirat et animam exspirat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 963)

SEARCH

MENU NAVIGATION