라틴어 문장 검색

itaque et pecora praedantibus aliquotiens, velut casu incidissent, obviam acta, et agrestium fuga vasti relicti agri, et subsidia armatorum ad arcendas populationes missa saepius simulato quam vero pavore refugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 558:1)
populationes erant, et velut ab arce Ianiculo passim in Romanum agrum impetus dabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 570:4)
omnis ira belli ad populationem agri vertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 677:2)
quos Servilius consul infesto exercitu insecutus ipsum quidem agmen adipisci aequis locis non potuit, populationem adeo effuse fecit ut nihil bello intactum relinqueret, multiplicique capta praeda rediret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 693:1)
Aequos populationibus incursionibusque meliores esse, et multas passim manus quam magnam molem unius exercitus rectius bella gerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 23:1)
qui, qua venturum hostem sciebat, gravem praeda eoque impeditiore agmine incedentem adgressus funestam populationem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 31:2)
L. Valerius ad praesidium urbis relictus, consul Postumius ad arcendas populationes finium missus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 50:1)
et auxere vim morbi terrore populationis pecoribus agrestibusque in urbem acceptis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 65:2)
Tricipitinus populationibus arcendis sociorum agro oppositus non ultra quam in Hernicos procedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 87:1)
graccho duce in Labicanum agrum, inde in Tusculanum hostili populatione veniunt plenique praedae in Algido castra locant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 273:1)
Romam ut rediere legati, senatus iussit alterum consulem contra Gracchum in Algidum exercitum ducere, alteri populationem finium Aequorum provinciam dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 276:1)
vis Sabinorum ingens prope ad moenia urbis infesta populatione venit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 278:1)
ibi non sociorum sicut in Algido res, sed suas Romanus populationibus agrorum amissas recipit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 699:3)
ibi paucis defendentibus momentoque fusis sine certamine in munitiones inrumpunt, praedaque ingenti conpotem exercitum suis etiam rebus reciperatis quae populatione agrorum amissae erant reducunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 786:2)
Volscus imperator, qui ad eam diem non commeatu praepalato sed ex populatione agrorum rapto in diem frumento aluisset militem, postquam saeptus vallo repente inops omnium rerum erat, ad conloquium consule evocato, si solvendae obsidionis causa venerit Romanus, abducturum se inde Volscos ait.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 110:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION