라틴어 문장 검색

Spernite, lectores, tales simulantis amores, Pollicitis oris, quamuis uideantur amoris, Nec confidatis, ne forte per hoc pereatis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:23)
Cumque sub aurora uir surgens cerneret (h)ora Coniugis integre, quam lesam credidit egre, Se putat, ut stultus, quod Bachi mole sepultus Tale quid egisset, per sompnia uimque tulisset.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:23)
Vtque sitis cessit, sub aquas sua lumina flexit, Interius spectat, quae cornua cruraque gestat, Quanti terroris prolixaque barba sit oris.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:4)
Cumque uagaretur mus intus, ut egrederetur, Ora quiescentis contingit acumine dentis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:2)
Cuius clamoris procul hinc sonus editus (h)oris Duxit ad hunc ipsum murem, pietate remissum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:8)
Ampla lagena foris, spiramine stricta sed oris Vulpi plena datur, qua sufficienter alatur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXII. De uulpe et ibide 35:6)
Et fuit in diebus Asueri, qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum viginti septem provincias,
(불가타 성경, 에스테르기, 1장1)
Missae sunt epistulae per cursores ad universas provincias regis, ut perderent, occiderent atque delerent omnes Iudaeos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres uno die, hoc est tertio decimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar, et bona eorum diriperent. 13a Epistulae autem hoc exemplar fuit: " Rex magnus Artaxerxes centum viginti septem ab India usque Aethiopiam provinciarum satrapis et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, haec scribit:
(불가타 성경, 에스테르기, 3장13)
Accitisque scribis regis ?erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Sivan, vicesima et tertia illius die ?scriptae sunt epistulae, ut Mardochaeus voluerat, ad Iudaeos et ad satrapas procuratoresque et principes, qui centum viginti septem provinciis ab India usque ad Aethiopiam praesidebant, provinciae atque provinciae, populo et populo, iuxta linguas et litteras suas, et Iudaeis iuxta linguam et litteras suas.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장9)
Ultra flumina Aethiopiae, inde supplices mei, filii dispersorum meorum deferent munus mihi.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장10)
Et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute magna.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장43)
Et rex Aegypti congregavit exercitum sicut arena, quae est circa oram maris, et naves multas et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장1)
Si malus ora prius sapor edat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, II 6:1)
Si cruor horrida tinxerit ora,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 11:1)
Bellum discors exsulat oris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION