라틴어 문장 검색

orbitas omni fugienda nisu, quam premit votis inimicus heres, optimo poscens - pudet heu!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum12)
orbitas nullo tumulata fletu:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum14)
Romana pubes sedato tandem pavore, postquam ex tam turbido die serena et tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit, etsi satis credebat patribus, qui proximi steterant, sublimem raptum procella, tamen velut orbitatis metu icta maestum aliquamdiu silentium obtinuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 171:2)
Tarquini, de stupro infando Lucretiae et miserabili caede, de orbitate Tricipitini, cui morte filiae causa mortis indignior ac miserabilior esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 613:2)
ubi cum deprecantibus primoribus patrum atque universo senatu perstaret in incepto immitis animus, tum pater M. Fabius quando quidem inquit, apud te nec auctoritas senatus nec aetas mea, cui orbitatem paras, nec virtus nobilitasque magistri equitum a te ipso nominati valet nec preces, quae saepe hostem mitigavere, quae deorum iras placant, tribunos plebis appello et provoco ad populum eumque tibi,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 464:1)
quod ab se cuiquam periculum, a sola ac prope vidua et puellis in orbitate degentibus esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 337:1)
sed ut familiaris paene orbitas ac solitudo frangit animum, ita publica cum fortuna tum virtus desperare de summa rerum prohibet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 587:1)
Cornelii imperatores vestri luctuosius nobis prope quam vobis perierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 571:2)
et ipsae libertatem quam viduitas et orbitas facit detestantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 100:1)
quando in fortunam veni, inquit antigone, ut orbitas mihi, quam alii detestantur parentes, optabilis esse debeat, regnum, quod a patruo tuo forti non solum fideli tutela eius custoditum et auctum etiam accepi, id tibi tradere in animo est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 641:1)
haec tanto dicta animo magis confudere audientium animos quam si miserabiliter orbitatem suam deflendo locutus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 513:1)
quasi in orbitatem liberos produxerim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 5125)
luctuosum est tradi alteri cum bonis, luctuosius inimico;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 1:6)
" Ut minime probabili sed vero solacio utar, in civitate nostra plus gratiae orbitas confert quam eripit, adeoque senectutem solitudo, quae solebat destruere, ad potentiam ducit, ut quidam odia filiorum simulent et liberos eiurent, orbitatem manu faciant.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 110:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION