라틴어 문장 검색

neque tamen, haec cum scribebam, eram nescius quantis oneribus premerere susceptarum rerum et iam institutarum sed, quia videbam Italici belli et civilis historiam iam a te paene esse perfectam, dixeras autem mihi te reliquas res ordiri, desse mihi nolui quin te admonerem, ut cogitares, coniunctene malles cum reliquis rebus nostra contexere an, ut multi Graeci fecerunt, Callisthenes Phocicum bellum, Timaeus Pyrrhi, Polybius Numantinum, qui omnes a perpetuis suis historiis ea, quae dixi, bella separaverunt, tu quoque item civilem coniurationem ab hostilibus externisque bellis seiungeres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 2:1)
Ordiamur igitur a sensibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 26:1)
quem cum eo conferre possumus non modo ingenii magnitudine sed etiam animi, qui ita sit ausus ordiri 'haec loquor de universis':
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 99:2)
quid primum querar aut unde potissimum, iudices, ordiar aut quod aut a quibus auxilium petam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 11장1)
Quid enim iam sequitur, quod quidem artis sit, nisi ordiri orationem, in quo aut concilietur auditor aut erigatur aut paret se ad discendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 35장 1:6)
nos autem, quoniam in utraque summa utilitas est et utramque, si erit otium, persequi cogitainus, ab ea quae prior est ordiemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 2장 2:1)
Unde igitur ordiar?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 42:8)
Unde igitur ordiri rectius possumus quam a communi parente natura?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 36:8)
Ordiamur ab eo, si placet, quem mollem, quem voluptarium dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 88:3)
Iam decima maestos inter ancipites metus Phrygas obsidebat messis et vatis fides Calchantis atro dubia pendebat metu, cum Delio profante caesi vertices Idae trahuntur scissaque in molem cadunt robora, minacem quae figurarent equum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:3)
'O genitor, cui Cocyti penetralia parent, si modo vera mihi fas est impune profari, vota tibi cedent;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 121:3)
ordior a cultu;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 21:2)
ut tacui, Pieris orsa loqui:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권151)
Hoc placet, hanc, quoniam vulgaris fabula non est, talibus orsa modis, lana sua fila sequente:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 5:5)
Desierat, mediumque fuit breve tempus, et orsa est dicere Leuconoe:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION