라틴어 문장 검색

nam cum sit geometria divisa in numeros atque formas, numerorum quidem notitia non oratori modo, sed cuicunque salter primis litteris erudito necessaria est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 366:2)
iam primum ordo est geometriae necessarius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 368:1)
ex prioribus geometria probat insequentia, ex certis incerta;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 368:3)
quid quod se eadem geometria tollit ad rationem usque mundi?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 377:1)
ut, si est oratori (quod proximus demonstrabit liber) de omnibus rebus dicendum, nullo modo sine geometria esse possit orator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 380:2)
nam nec ego consumi studentem in his artibus volo, nec moduletur aut musicis notis cantica excipiat, nec utique ad minutissima usque geometriae opera descendat, non comoedum in pronuntiando nec saltatorem in gestu facio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 415:1)
dicamus has geometriae esse partes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 352:4)
neque enim aliter eveniret, ut illi quoque organorum soni, quanquam verba non exprimunt, alios tamen atque alios motus ducerent auditorem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 267:2)
eorumne sit differentia, in quibus aura illa concipitur, an eorum, per quae velut organa meat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 163:2)
nam ut tibiae eodem spiritu alium clausis, alium apertis foraminibus, alium non satis purgatae, alium sonum reddunt, ita fauces tumentes strangulant vocem, obtusae obscurant, rasae exasperant, convulsae fractis sunt organis similes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 167:2)
ornata est pronuntiatio, cui suffragatur vox facilis, magna te, beata, flexibilis, firma, dulcis, durabilis, clara, pura, secans aëra et auribus sedens (est enim quaedam ad auditum accommodata non magnitudine, sed proprietate), ad hoc velut tractabilis, utique habens omnes in se qui desiderantur sinus intentionesque et toto, ut aiunt, organo instructa;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 187:1)
est his diversa vox et paene extra organum, cui Graeci nomen amaritudinis dederunt, super modum ac paene naturam vocis humanae acerba:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 316:1)
Cum omnes vias ordo canentium inplevit et cavea cincta est et ex pulpito omne tibiarum genus organorumque consonuit, fit concentus ex dissonis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 10:4)
In musica est aliquid bonum tamquam tibia aut chorda aut organum aliquod aptatum ad usus canendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 12:7)
Ad effectum pertinent instrumenta, tibiae et organa et chordae, ad artem ipsam non pertinent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION