라틴어 문장 검색

ita perculsis hostibus Philopoemen protinus ad depopulandam Tripolim Laconici agri, qui proximus finem Megalopolitarum est, duxit et magna vi pecorum hominumque inde abrepta, priusquam a Gytheo tyrannus praesidium agris mitteret, discessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 305:1)
laconicus eius stirpis erat puer admodum, eductus cum liberis tyranni;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 436:1)
Amynander uxorem Apamam, filiam Alexandri cuiusdam Megalopolitani, habebat, qui se oriundum a magno Alexandro ferens filiis duobus Philippum atque Alexandrum et filiae Apamam nomina imposuerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 554:1)
inde Ilium processit, castrisque in campo qui est subiectus moenibus positis in urbem arcemque cum escendisset, sacrificavit Minervae praesidi arcis et Iliensibus in omni rerum verborumque honore ab se oriundos Romanos praeferentibus et Romanis laetis origine sua.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 415:1)
Argis et illos, sicut sese, oriundos esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 675:2)
sollicitam eam civitatem exules maxime habebant, quorum magna pars in maritimis Laconicae orae castellis, quae omnis adempta erat, habitabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 371:2)
Philopoemen praetor, iam inde ab initio exulum causae amicus, et auctor semper Achaeis minuendi opes et auctoritatem Lacedaemoniorum, concilium querentibus dedit, decretumque referente eo factum est, cum in fidem Achaeorum tutelamque T. Quinctius et Romani Laconicae orae castella et vicos tradidissent et, cum abstinere iis ex foedere Lacedaemonii deberent, Las vicus oppugnatus esset, caedesque ibi facta, qui eius rei auctores adfinesque essent, nisi dederentur Achaeis, violatum videri foedus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 376:1)
deinde ut omnes externi auxiliares, qui mercede apud tyrannos militassent, terra Laconica excederent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 406:2)
Ligustinus Crustumina ex Sabinis sum oriundus, Quirites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 352:3)
hi duo amnes confluentes incidunt Oriundi flumini, quod ortum ex monte Scordo, multis et aliis auctum aquis, mari Hadriatico infertur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 383:1)
Pro re nitorem et gloriam pro copia qui habent, meminerunt sese unde oriundi sient.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 610)
Egon apicularum congestum opera non feram, ex dulci oriundum melculo dulci meo?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 111)
Vocant Laconicum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 291)
Clavem mi harunc aedium Laconicam iam iube efferri intus:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 1160)
nam haud repudio hospitium neque Carthaginem, unde sum oriundus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 2184)

SEARCH

MENU NAVIGATION