라틴어 문장 검색

est enim animorum ingeniorumque naturale quoddam quasi pabulum consideratio contemplatioque naturae:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 171:2)
quae est ista in commemoranda pecunia tua tam insolens ostentatio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장1)
qui disciplinam suam non ostentationem scientiae, sed legem vitae putet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 11:10)
Fluidi homogenei & immoti, quod in vase quocunque immoto clauditur & undique comprimitur, partes omnes (seposita Condensationis, gravitatis & virium omnium centripetarum consideratione) aequaliter premuntur undique, & absque omni motu a pressione illa orto permanent in locis suis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 4:1)
Est igitur distantia Lunae à Terra in Syzygiis ad ipsius distantiam in Quadraturis (seposita scilicet excentricitatis consideratione) ut 68-11/12 ad 69-11/12, vel numeris rotundis ut 69 ad 70.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 42:13)
Ac ne tune quidem nos ullum adiecimus verbum, sed attoniti expectavimus lacrimas ad ostentationem doloris paratas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:2)
Harena alias accendit aut perfusus pulvere mulio aut histrio scaenae ostentatione traductus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:8)
Sed quoniam iam matutinus, ut ait Petronius, sol tectis arrisit, surgamus, et si quid est illud, diligentiore postea consideratione tractabitur
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, Vb3)
Vereor ergo ut sit satis congruens, cum in dicendo assentationem vulgi acclamationemque defugerim, nunc eadem illa editione sectari, cumque plebem ipsam, cui consulebatur, limine curiae parietibusque discreverim, ne quam in speciem ambitionis inciderem, nunc eos etiam, ad quos ex munere nostro nihil pertinet praeter exemplum, velut obvia ostentatione conquirere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 17:1)
Ornat haec magnitudo animi, quae nihil ad ostentationem, omnia ad conscientiam refert recteque facti non ex populi sermone mercedem, sed ex facto petit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 5:1)
Nec dolor erat ille, sed ostentatio doloris.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 4:1)
A quibus libenter requisierim, cur concedant - si concedunt tamen - historiam debere recitari, quae non ostentationi sed fidei veritatique componitur;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 3:1)
7. Haec scripta Summorum Pontificum considerationes colligunt complurium scientiae cultorum, philosophorum, theologorum et socialium institutionum, his de argumentis Ecclesiae opinationes locupletantium.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 11:1)
Consideratione quoque primae originis omnium abundantiore pietate repletus, creaturas quantumlibet parvas fratris vel sororis appellabat nominibus”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 16:7)
Eiusmodi considerationis sub lumine pervenire velimus ad quasdam amplas sententias dialogi actionisque quae tum unumquemque nostrum involvunt tum politicam internationalem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 21:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION