라틴어 문장 검색

inter equos interque tubas mandata feruntur regia et armati veniunt ductoris ad aures.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:106)
talia dum secum movet anxius, advolat una Naiadum resoluta comam, complexaque patrem "en Alaricus" ait "non qualem nuper ovantem vidimus;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:56)
cum tamen Eucherius, cui regius undique sanguis, atque Augusta soror fratri praeberet ovanti militis obsequium;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:233)
ductor Stilicho tot gentibus unus, quot vel progrediens vel conspicit occiduus sol.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:84)
quem tu sic placida formas, sic mente severa, ut neque desidiae tradas, dum pronus ad omne quod libet obsequeris, nec contra nixus ovantem confringas animum:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:27)
si non ut ductor ab orbe quem regit, accipiat saltem cognatus ab aula.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:107)
splendida suscipiant alium te rostra Camillum, ultorem videant servatoremque Quirites et populus quem ductor ames:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:201)
ductoribus illis praeterea diversus erat favor:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:29)
nam pleraque Latino sermone interiaciebat, ut qui Romanis in castris ductor popularium meruisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 10장7)
Simul nuntiato regem Artaxian Armeniis a Germanico datum, decrevere patres ut Germanicus atque Drusus ovantes urbem introirent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 64장1)
Atque interim Drusus rediens Illyrico, quamquam patres censuissent ob receptum Maroboduum et res priore aestate gestas ut ovans iniret, prolato honore urbem intravit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 11장1)
at Drusus urbe egressus repetendis auspiciis mox ovans introiit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 19장5)
solus Dolabella Cornelius dum antire ceteros parat absurdam in adulationem progressus, censuit ut ovans e Campania urbem introiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 47장6)
causa motus super hominum ingenium, quod pati dilectus et validissimum quemque militiae nostrae dare aspernabantur, ne regibus quidem parere nisi ex libidine soliti, aut si mitterent auxilia, suos ductores praeficere nec nisi adversum accolas belligerare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 46장2)
Ad hoc gentium ductores circumire hortari, firmare animos minuendo metu, accendenda spe aliisque belli incitamentis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 34장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION