라틴어 문장 검색

temperata apud transmarinas provincias frumenti subvectio, et ne censibus negotiatorum naves adscriberentur tributumque pro illis penderent constitutum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 51장7)
At Suetonius mira constantia medios inter hostis Londinium perrexit, cognomento quidem coloniae non insigne, sed copia negotiatorum et commeatuum maxime celebre.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 33장1)
centeni ex singulis pagis sunt, idque ipsum inter suos vocantur, et quod primo numerus fuit, iam nomen et honor est.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 5:2)
eliguntur in isdem conciliis et principes qui iura per pagos vicosque reddunt;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 12장 3:1)
centum pagis habitant, magnoque corpore efficitur ut se Sueborum caput credant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 39장 4:4)
melius aditus portusque per commercia et negotiatores cogniti.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 24장 2:3)
ac vi tempestatum Cythnum insulam detrusus et militum quosdam ex Oriente commeantium adscivit vel abnuentis interfici iussit, et spoliatis negotiatoribus mancipiorum valentissimum quemque armavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 8장4)
iamque adsertor Galliarum et deus (nam id sibi indiderat) concitis octo milibus hominum proximos Aeduorum pagos trahebat, cum gravissima civitas electa iuventute, adiectis a Vitellio cohortibus, fanaticam multitudinem disiecit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 61장2)
dein vagos et pacis modo effusos lixas negotiatoresque Romanos invadunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장12)
quippe viribus cohortium abductis Vitellius e proximis Nerviorum Germanorumque pagis segnem numerum armis oneraverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장15)
utque praeda ad virtutem accenderetur, in proximos Cugernorum pagos, qui societatem Civilis acceperant, ductus a Vocula exercitus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 26장9)
sed C. Memmius etiam ad cyathum et ui Nicomedi stetisse obicit, cum reliquis exoletis, pleno conuiuio, accubantibus nonnullis urbicis negotiatoribus, quorum refert nomina.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 49장 2:3)
M. Antonius libertinum ei proauum exprobrat, restionem e pago Thurino, auum argentarium.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 2장 3:3)
nam et negotiatoribus certa lucra proposuit suscepto in se damno, si cui quid per tempestates accidisset, et naues mercaturae causa fabricantibus magna commoda constituit pro condicione cuiusque:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 18장 2:2)
et cum interdixisset usum amethystini ac Tyrii coloris summisissetque qui nundinarum die pauculas uncias uenderet, praeclusit cunctos negotiatores.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 32장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION