라틴어 문장 검색

Unde apud Graecos philosophus ille laudatur, qui omne, quod uteretur, usque ad pallium et anulum manu sua factum gloriatus est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:9)
Proicere pallium, manus extendere, videre, quod alii non videbant, et quasi in occursum se erigens salutare venientes:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:11)
tunc corpore sano advocat Archigenen onerosaque pallia iactat.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI122)
Dux ipse in nocturna imagine plausu theatri sui in modum planctus circumsonatus et mane cum pullo pallio - nefas - apud principia conspectus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 45:3)
Toga picta plerumque amiculo erat accumbenti, epulae vero quaesitissimae, neque per omnem modo provinciam sed trans maria, ex Mauritania volucrum et ferarum incognita antea plura genera.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 9:1)
Nuper ego cum in Hostiensi oppido morarer, sordidatum pallium meum in mari diutule lavi et super litus sole siccavi, nihiloque minus eaedem in ipso post ablutionem maculae sordium visebantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 18:1)
Quin potius, ait, in fluvio ablue pallium tuum, si vis emaculatum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 18:3)
Et desiderio coacta ventris Gutta pallia non fefellit ulla, Sed blando pede suscitat toroque Deponi monet et rogat levari.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIX5)
Pallia vicini qui refugit cubiti;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXIII8)
Lapsa nec a cubito subducere pallia nescit Et tectus laenis saepe duabus abit;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LIX7)
O quotiens rigida pulsabis pallia vena, Sis gravior Curio Fabricioque licet!
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVI4)
Ad cenam venies, sed sic divisa recumbes, Ut non tangantur pallia nostra tuis.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXIII8)
Fascia te tunicaeque obscuraque pallia celant:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, CIV7)
Calfaciunt villi pallia vestra mei.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXXXVIII Laena2)
operta autem cum dicitur pallium significatur, venenatum autem infectum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1373)

SEARCH

MENU NAVIGATION