라틴어 문장 검색

Primo sequenti nocte palmarum, secundo in nocte sancta resurrectionis Christi.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 63:3)
Palma diu dormit, desperat turba luporum, Et simulans fedus federe temptat ouem.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupis et ouibus 56:3)
Hosti multa meo palmam pepigere.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:20)
Proinde gratum habui, cum ad contumeliam diceretis rem familiarem mihi peram et baculum fuisse.
(아풀레이우스, 변명 21:1)
Crates, inquam, si quid credis, Aemiliane, uir domi inter Thebanos proceres diues et nobilis amore huius habitus, quem mihi obiectas, rem familiarem largam et uberem populo donauit, multis seruis a sese remotis solitatem delegit, arbores plurimas et frugiferas prae uno baculo spreuit, uillas ornatissimas una perula mutauit, quam postea comperta utilitate etiam carmine laudauit flexis ad hoc Homericis uersibus, quibus ille Cretam insulam nobilitat.
(아풀레이우스, 변명 21:3)
peram et baculum tu philosophis, exprobrares igitur et equitibus faleras et peditibus clipeos et signiferis uexilla ac denique triumphantibus quadrigas albas et togam palmatam?
(아풀레이우스, 변명 21:6)
uerum tamen hoc Diogeni et Antistheni pera et baculum, quod regibus diadema, quod imperatoribus paludamentum, quod pontificibus galerum, quod lituus auguribus.
(아풀레이우스, 변명 21:8)
Diogenes quidem Cynicus cum Alexandro magno de ueritate regni certabundus baculo uice sceptri gloriabatur.
(아풀레이우스, 변명 21:9)
ipse denique Hercules inuictus - quoniam haec tibi ut quaedam mendicabula nimis sordent - , ipse inquam Hercules lustrator orbis, purgator ferarum, gentium domitor, is tamen deus, cum terras peragraret, paulo prius quam in caelum ob uirtutes ascitus est, neque una pelli uestitior fuit neque uno baculo comitatior.
(아풀레이우스, 변명 21:10)
peram et baculum ob auctoritatem, carmina et speculum ob hilaritatem, unum seruum ut deparci, tris libertos ut profusi, praeterea eloquentiam Graecam, patriam barbaram?
(아풀레이우스, 변명 24:3)
"interfeminium tegat et femoris obiectu et palmae uelamento."
(아풀레이우스, 변명 31:8)
cum uero quadraginta, quae facilius ceteris porrecta palma significantur, ea quadraginta tu dimidio auges, non potes digitorum gestu errasse, nisi forte triginta annorum Pudentillam ratus binos cuiusque anni consules numerasti.
(아풀레이우스, 변명 87:18)
cumque interscapulum Crates retexisset, quod erat aucto gibbere, peram cum baculo et pallium humi posuisset eamque supellectilem sibi esse puellae profiteretur eamque formam, quam uiderat:
(아풀레이우스, 플로리다 14:7)
deam conspiciens, canenti similis, tunicam picturis uariegatam deorsus ad pedes deiectus ipsos, Graecanico cingulo, chlamyde uelat utrumque brachium ad usque articulos palmarum, cetera decoris striis dependent;
(아풀레이우스, 플로리다 15:14)
"diceres dei medici baculo, quod ramulis semiamputatis nodosum gerit, serpentem generosum lubricis amplexibus inhaerere."
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION