라틴어 문장 검색

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXIV pagaini hiemaverunt in insula Tanet, et firmum foedus cum Cantuariis pepigerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 20 23:1)
Reliqui vero, qui evaserunt, pacem cum paganis pepigerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 27 30:10)
Eodem quoque anno Saxones cum iisdem paganis, ea condicione, ut ab eis discederent, pacem pepigerunt;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 43 46:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXII, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo quarto, praefatus paganorum exercitus Lundoniam adiit, et ibi hyemavit, cum quo Mercii pacem pepigerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 44 47:1)
cum quo iterum Mercii pacem pepigerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 45 48:2)
Cum quo exercitu Aelfred rex foedus firmiter ea condicione, ut ab eo discederent, pepigit:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 49 52:3)
Cumque ibi per quatuordecim dies remoraretur, pagani fame, frigore, timore, et ad extremum desperatione perterriti, pacem ea condicione petierunt, ut rex nominatos obsides, quantos vellet, ab eis acciperet, et ille nullum eis daret, ita tamen qualiter nunquam cum aliquo pacem ante pepigerant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 56 59:2)
Eodem quoque anno ille paganorum exercitus, qui in Orientalibus Anglis habitavit, pacem, quam cum Aelfredo rege pepigerat, opprobriose fregit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 72 75:1)
Hoc exemplo instigatus et antecessorum morem volens transcendere, dimidiam servitii sui partem, diurni scilicet et nocturni temporis, nec non etiam dimidiam partem omnium divitiarum, quae annualiter ad eum cum iustitia moderanter acquisitae pervenire consueverant, Deo devote et fideliter toto cordis affectu pius meditator se daturum spopondit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 99 104:4)
nam non minus de hac re quam de externis divinis Deo offerre proposuit, quin etiam dimidiam partem servitii mentis et corporis, in quantum infirmitas et possibilitas atque suppetentia permitteret, diurno scilicet ac nocturno tempore, suapte totisque viribus se redditurum Deo spopondit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 103 108:3)
Qui ducturus erat, id itidem spondebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IV 3:2)
' Tunc, quae promissa erat 'sponsa' appellabatur, qui spoponderat ducturum, 'sponsus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IV 3:4)
' Sed si post eas stipulationis uxor non dabatur aut non ducebatur, qui stipulabatur aut qui spoponderat ex sponsu agebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IV 3:5)
Si nihil iustae causae videbatur, litem pecunia aestimabat, quantique interfuerat uxorem accipi aut dari, eum qui spoponderat aut qui stipulatus erat, condemnabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IV 3:8)
Is in disciplinam Protagorae sese dedit daturumque promisit grandem pecuniam, quantam Protagoras petiverat, dimidiumque eius dedit iam tunc statim priusquam disceret, pepigitque ut reliquum dimidium daret quo die causam apud iudices orasset et vicisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION