라틴어 문장 검색

aut panni ex vino et rosa et oleo;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 5:8)
noctu vero idem aut ceratum, aut malagma, aut panni;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 6:7)
Involvendum duplicibus triplicibusve pannis in vino et oleo tinctis;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 6:3)
Ac, si qua parte os eminet, triplex ea pannus objiciendus, eodem vino et oleo madens.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 8:1)
deteriore luto pravus quos edidit auctor, quem merito Grai perhibent Epimethea vates, et nihil aetherii sparsit per membra vigoris, hi pecudum ritu non impendentia vitant nec res ante vident;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:286)
Parietes oblinuntur amurca subacto luto, cui pro paleis admixta sunt arida oleastri vel, si ea non sunt, oleae folia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 14:1)
at cum editior a terra est, fissura diligenter subacto luto finitur et superposito musco ligatur, quod et calores et pluvias arceat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 8:3)
Huius traducis si non est facultas, tum detractum viti quam recentissimum eligitur sarmentum, et leviter circumrasum, ut cortex tantum detrahatur, aptatur foramini, atque ita luto circumlinitur resecta vitis, ut totus truncus alieni generis vitiserviat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 14:1)
si minus, serra desecari, et plagam falce allevari oportebit, eamque plagam luto paleato contegi, ne sole aut pluviis infestetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 13:4)
postea paleato luto bene subacto oblinito totam plagam, et spatium quod est inter surculos, usque eo dum minime quattuor digitis insita extent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 6:2)
Deinde commissuras et vincula luto oblinito, spatio relicto, ut gemma libera vinculo non urgeatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 11:2)
primum ferro circumcisus et expurgatus, deinde pannis aceto et sale et oleo madentibus inculcatis, mox axungia vetere et sebo hircino pari pondere decoctis, ad sanitatem perducitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 12장 2:3)
Diligensque pastor quotidie stabulum converrit, nec patitur stercus aut humorem consistere lutumve fieri, quae cuncta sunt capris inimica.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 6:3)
At ubi penuria est arborum, terrenum pabulum consectabimur-, et sicco limosum praeferemus, ut paludem rimentur, effodiantquelumbricos, atque in luto volutentur, quod est huic pecudi gratissimum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 7:1)
sin aliter, crudo latere ac luto constructus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION