라틴어 문장 검색

Et ideo Aristoteles hoc considerans in libro Physicorum, qui est primus liber doctrinae naturalium, incepit non a primo principio simpliciter, sed a primo principio rerum naturalium, scilicet a materia prima, quam in II eiusdem dicit esse naturam.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 43:5)
Ideo quod Aristoteles VIII Physicorum quaerens utrum motus aliquando factus sit, cum prius non esset, et utens his principiis, quae modo dicta sunt, et loquens ut naturalis, ponit motum primum aeternum ex utraque parte.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 47:1)
Ipse etiam in eodem VIII Physicorum quaerens, quare quaedam quandoque moventur, quandoque quiescunt, respondet quod hoc est, quia moventur a motore semper moto.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 47:2)
Omne incorruptibile habet virtutem ut semper existat, si intelligas per hoc nomen incorruptibile quod, cum sit ens, non potest deficere neque per corruptionem - de qua loquitur Philosophus in fine I Physicorum:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 65:2)
non enim quaelibet immobilitas quies est, sed immobilitas eius quod natum est moveri, ut scribitur III Physicorum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 81:3)
Continens se habet ad contentum in naturali situ, sicut formativum ad formabile, ut habetur in quarto Physicorum.
(단테 알리기에리, Epistolae 119:5)
velut mathematica, physica et divina;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 2:11)
quia cognitionis perfectio uniuscuiusque terminatur ad ultima elementa, sicut magister sapientum in principio Physicorum testatur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 138:2)
Saturnaliorum originem illam mihi in medium proferre fas est, non quae ad archanam divinitatis naturam refertur, sed quae aut fabulosis admixta disseritur aut a physicis in vulgus aperitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 18:2)
Saturnum enim in quantum mythici fic­tionibus distrahunt, in tantum physici ad quandam verisimilitudinem revocant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 6:2)
Et quia Ianum cum Saturno regnasse memoravimus, de Saturno autem quid mythici, quid physici aestiment, iam relatum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 1:1)
Sed physici eum magnis consecrant argumentis divinitatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 5:1)
ἀπόλλων Πύθιος οὐκ ἀπὸ τῆς πεύσεως, id est non a consultatione oraculorum, dictus a physicis aestimatur, sed ἀπὸ τοῦ πύθειν, id est σήπειν, quod numquam sine vi caloris efficitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 50:1)
siquidem Latonam physici volunt terram videri, cui diu intervenit Iuno, ne numina quae diximus ederentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 54:1)
Physici Διόνυσον Διὸς νοῦν, qui solem mundi mentem esse dixerunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION