라틴어 문장 검색

"Ex quo sollicite providendum est, ut, quos saturitas de paradiso expulit, reducat esuries."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:7)
"haec est apud illas tota virginitas."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:50)
"Et virginitatis coronam et nuptiarum perdidit voluptatem."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:68)
mihi virginitas in Maria dedicatur et Christo.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 12:20)
Non est detrahere nuptiis, cum illis virginitas antefertur.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:3)
Hoc expietur edictum post paradisum et nuditatem et ficus folia auspicantia pruriginem nuptiarum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:12)
Eva in paradiso virgo fuit:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:22)
Tua regio paradisus.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:24)
Et ut scias virginitatem esse naturae, nuptias post delictum:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:27)
Quare non habet domini de virginitate praeceptum?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 14:23)
Quia maioris est mercis, quod non cogitur et offertur, quia, si fuisset virginitas imperata, nuptiae videbantur ablatae et durissimum erat contra naturam cogere angelorumque vitam hominibus extorquere et id quodam more damnare, quod conditum est.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 14:24)
Ideoque et ditius virginitatis donum fluxit in feminas, quia coepit a femina.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:35)
Quantas molestias habeant nuptiae et quot sollicitudinibus vinciantur, in eo libro, quem adversus Helvidium de beatae Mariae perpetua virginitate edidimus, puto breviter expressum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 16:1)
At, si tibi placet scire, quot molestiis virgo libera, quot uxor adstricta sit, lege Tertulliani ad amicum philosophum et de virginitate alios libellos et beati Cypriani volumen egregium et papae Damasi super hac re versu prosaque conposita et Ambrosii nostri quae nuper ad sororem scripsit opuscula.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 16:9)
virginitatem non efferimus, sed servamus.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION