라틴어 문장 검색

Noli perdere paternam diligentiam, quam in ipsa inquisitione servasti, quando tantorum scelerum confessionem non extendente eculeo, non sulcantibus ungulis, non urentibus flammis, sed virgarum verberibus eruisti, - qui modus cohercitionis et a magistris artium liberalium et ab ipsis parentibus et saepe etiam in iudiciis solet ab episcopis haberi.
(아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 2:2)
sed non plus velle nobis debent quam parentes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 9:3)
Cornelius autem Nepos in libro Exemplorum quinto id quoque litteris mandavit, multis in senatu placuisse ut hi qui redire nollent, datis custodibus, ad Hannibalem deducerentur, sed sententiam numero plurium quibus id non videretur superatam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 13:1)
Existimat autem non fuisse hoc principale naturae consilium, ut faceret homines morbis obnoxios, numquam enim hoc convenisse naturae auctori parentique omnium rerum bonarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, I 9:1)
Scriptum hoc est in libro Corneli Nepotis De Inlustribus Viris XIII.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VIII 6:1)
M. Catonis Nepotis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 2:2)
Tum quaeri coeptum est quisnam is fuisset M. Cato Nepos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 3:1)
Eius igitur quem Cicero laudavit pater hic fuit M. Cato, cuius orationes feruntur inscriptae M. Catonis Nepotis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 5:1)
Non unus autem, sed conplures M. illius Catonis Censorii nepotes fuerunt, geniti non eodem patre;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 7:1)
Ex maiore autem Catonis filio, qui praetor designatus patre vivo mortuus est, et egregios De luris Disciplina libros reliquit, nascitur hie de quo quaeritur, M. Cato, M. filius, M. nepos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 10:1)
nec, quia hic nepos Catonis Censorii, ille autem pronepos fuit, propterea necessum est patrem hunc ei fuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 12:2)
Hic enim nepos, cuius haec modo prolata oratio est, filium quidem M. Catonem habuit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 13:1)
Nocte quoque ista proxima superiore, cum librum Epistularum divi Augusti, quas ad Gaium nepotem suum scripsit, legeremus duceremurque elegantia orationis neque morosa neque anxia, sed facili hercle et simplici, id ipsum in quadam epistula super eodem anno scriptum offendimus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VII 4:1)
Quod erravit Cornelius Nepos, cum scripsit Ciceronem tres et viginti annos natum causam pro Sexto Roscio dixisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVIII 1:1)
CORNELIUS NEPOS et rerum memoriae non indiligens et M. Ciceronis ut qui maxime amicus familiaris fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVIII 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION