라틴어 문장 검색

nuper cum in P. Gabinium vir fortissimus et innocentissimus L. Piso delationem nominis postularet, et contra Q. Caecilius peteret isque se veteres inimicitias iam diu susceptas persequi diceret, cum auctoritas et dignitas Pisonis valebat plurimum, tum illa erat causa iustissima, quod eum sibi Achaei patronum adoptarant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 1:2)
quantis illa clamoribus adulescentuli diximus de supplicio parricidarum, quae nequaquam satis defervisse post aliquanto sentire coepimus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 3:1)
patrem vita privare si per se scelus est, Saguntini, qui parentes suos liberos emori quam servos vivere maluerunt, parricidae fuerunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 2:3)
misericordia est aegritudo ex miseria alterius iniuria laborantis (nemo enim parricidae aut proditoris supplicio misericordia commovetur);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 18:1)
nam qui ignotos laedit, latro appellatur, qui amicos, paulo minus quam parricida.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:18)
Habes tu quidem et fratrem, neque enim me piguit inquirere, sed quid prohibet et sororem adoptare?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:3)
Verania Pisonis graviter iacebat, huius dico Pisonis, quem Galba adoptavit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 2:1)
Nam cum se captandum praebuisset, reliquit filiam heredem, quae illi cum fratre communis, quia genitam fratre adoptaverat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 2:1)
Emiserat pater, adoptaverat patruus, atque ita circumscripto testamento consors frater in fratris potestatem emancipatam filiam adoptionis fraude revocaverat et quidem cum opibus amplissimis.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 4:2)
inde ego hunc maiorem adoptavi mihi;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 119)
Tuum filium dedisti adoptandum mihi:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 254)
Maior filius tuus Aeschinus, Quem fratri adoptandum dedisti, neque boni Neque liberalis functus officium est viri.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 439)
eripe te morae ne semper udum Tibur et Aefulae declive contempleris arvum et Telegoni iuga parricidae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 292)
ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 632)
non abdicabis adoptatum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 27:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION