라틴어 문장 검색

Perpende autem parricidae responsionem:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 3:1)
Si accusas parentes, parricidam probas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 4:14)
Non accusat frater Abel, ne videatur parricida.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 5:4)
judex asperior, quae tanto scelere coinquinata est, ut aperiret os suum, et exciperet sanguinem fratris tui de manu tua.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 5:18)
Potuit et parentes parricidas timere, qui docuerat parricidium posse committi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 8:7)
et qua ratione signum super eum ponitur, ne occidatur parricida, cum prospectum non fuerit, ne innocens occideretur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 2:4)
Tertium est, quoniam cum parricidium esset admissum, hoc est, scelerum principatus, ubi peccatum obrepsit, statim et lex divinae mansuetudinis prorogari debuit;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:1)
nec tamen penitus inultum esse pateretur in eo qui nullam poenitentiam sceleris induisset.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:5)
Verbi gratia, si persecutor insistat, ut plus Deum timeas, et perpetua magis supplicia, quam praesentia putes esse vitanda, quae dum times, accendaris ad gloriam, perfidiae iratus et sceleri.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 5:5)
Tertium est quod in eo fratrem dixit, non quod dignus pietatis nomine parricida sit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 4:1)
sed quo magis pietatis gravetur vocabulo, atque inde fiat sceleris incrementum, quo justior sit vindicta scelesti.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 4:2)
Quid enim de parricida dicimus?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 3:3)
cuius socrus cum misceri sibi generum, flagrans eius amore, non impetraret, ut ferebatur, per palatii pseudothyrum introducta, oblato pretioso reginae monili, id assecuta est, ut ad Honoratum, tum comitem Orienvis, formula missa letali, homo scelere nullo contactus, idem Clematius, nec hiscere nec loqui permissus, occideretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 3:2)
hac opportunitate in scelus audaciam erigente, quod Caesare in Alamannorum secessibus occupato, nulloque vetante, expleri se posse praedarum opimitate sunt arbitrati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 2장 1:3)
Deliberatum est tamen, id quoque lenius vindicari, quam criminum magnitudo poscebat, hactenus ultione porrecta, ut ad longinqua translati, amitterent copiam nostra vexandi, quos pericula formidare monebat scelerum conscientia diutius commissorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION