라틴어 문장 검색

Metuensque gravioris invidiae pondus, ne pronuntiante Simplicio, et consiliario suo et amico, periret homo patriciae stirpis, retinuit apud se paulisper imperiale praeceptum, haerens et ambigens quemnam potissimum exsecutorem atrocis rei fidum inveniret et efficacem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 52:1)
amicos tamquam pecudes eos potissimum diligunt, ex quibus se sperant maximum fructum esse capturos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 26:7)
Inter quos hi qui ad satietatem vixerunt, potiores auctoritate longaeva, per canos et rugas clamitant saepe, rem publicam stare non posse, si futura concertatione, quem quisque vindicat, carceribus non exsiluerit princeps, et inominalibus equis, parum cohaerenter circumflexerit metam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 30:1)
Quibus compertis, Romanus, misso equite velocissimo, magistrum officiorum petit Remigium, affinem suum vel rapinarum participem, ut provideret imperatoris arbitrio cognitionem huius negotii Vincentio vicario sibique deferri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 8:1)
Quibus lectis cum neque relationi officiorum magistri, faventis Romani flagitiis, nec contraria referentibus crederetur, promissa disceptatio plena dilata est eo more, quo solent inter potiorum occupationes ludi potestates excelsae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 9:3)
alia se (si licuerit dicere) monstraturum, metuenda et potiora, quae ingenti molimine iam praestructa (nisi prospectum fuerit) universa confundent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 6:2)
et hoc elogio perit homo disertus, ad potiora festinans, ut multi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 6:3)
Agitabatur autem inter multiplices curas id omnium primum atque potissimum, ut Macrianum regem auctum inter mutationes crebras sententiarum, iamque in nostros adultis viribus exsurgentem, vi superstitem raperet vel insidiis, ut multo ante Vadomarium Iulianus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 4장 2:1)
ea vero, quae contra Firmus salutis tuendae gratia docebat crebro per suos, accepta, diutius occultari, Remigio officiorum magistro, affine amicoque Romani, inter potiores imperatoris necessitates haec velut minima et superflua, non nisi opportune legi posse adseverante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 2:4)
Quo ad Caesariensem digresso Gildonem Firmi fratrem et Maximum misit correpturos Vincentium, qui curans Romani vicem, incivilitatis eius erat particeps et furtorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 6:1)
Digressus exinde passibus citis, Iesalenses ut ambiguae fidei per tramites adortus obliquos undere parum sperari potuit) ad penuriam vastavit extremam, perque Caesariensis Mauritaniae oppida reversus Sitifim, Castorem et Martinianum rapinarum flagitiorumque Romani participes, ad interitum tortos incendit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 50:2)
Unde quasi futurus particeps suscipiendi pro instantium rerum ratione tractatus, idem Papa regaliter vocatus, et apud Tarsum Ciliciae obsequiorum specie custoditus, cum neque ad imperatoris castra accipi nec urgentis adventus causam scire cunctis reticentibus posset, tandem secretiore indicio comperit, per litteras Romano rectori suadere Terentium, mittere prope diem alterum Armeniae regem, ne odio Papae, speque quod revertetur, natio nobis opportuna deficeret ad iura Persarum, eam rapere vi vel metu vel adulatione flagrantium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 4:1)
pedibusque eius prostrata, orabat pacifica prece, ut propitius veniret et lenis, nullius diri facinoris participes popularis suos inventurus aut conscios.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 1:2)
militaris disciplinae censor eximius, in hoc tantum deerrans, quod cum gregariorum etiam levia puniret errata, potiorum ducum flagitia progredi sinebat in maius, ad querellas in eos motas aliquotiens obsurdescens:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 1:5)
Cum negotium in his esset angustiis, et tamquam in eadem navi futuri periculorum (si accidissent) participes, omnes eadem formidarent:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 10장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION