라틴어 문장 검색

Praeterea, si aliquod ineptum ab aliquo minus provide fiat unde coamantis forte animus concitetur, illico facie verecunda se male profiteatur egisse et occasionem animi praetendat irati vel causam aliam assignet idoneam, quae illi possit recte negotio confirmari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:7)
Quae autem vera sit zelotypia et quae suspicio turpis in tractatu nobilioris et nobilis evidenter cognoscere poteris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:8)
Hoc tamen te nullatenus volumus ignorare quod, postquam incipit amor evidenter decrescere, cito deficit nisi aliquo sibi remedio succurratur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:16)
Finitur quoque amor, postquam evidenter fuerit propalatus atque inter homines divulgatus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:3)
Cuius animi dolorem intrinsecum eius statim evidenter incipit facies indicare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:18)
Utrum autem mulier vel amator novum licenter petat amorem, praesenti opere tibi non laboramus exponere, quia sive licite sive minus licenter istud agatur, postquam novi quisquam radio fuerit pertactus amoris, violenter cogitur attractione propriis motibus obedire tanquam alieno subiectus arbitrio.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 8:1)
Idem credimus in amatore dicendum, qui erroris umbra deceptus improbo se minus provide obligavit amori.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 12:4)
Ipsius ergo naturam offendit amoris, quae suo coamanti propter hoc retardat amplexus vel eum recusat amare, nisi evidenter cognoverit amantem sibi fidem fregisse."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 4:8)
"Licet probet iunior ab amoris perceptione se ad morum posse ascendere probitatem, minus provide agit mulier, si improbitatem praeeligat amare, maxime quum vir bonus ac morum cultura refulgens ab ea petit amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 10:2)
Cessat enim collatio comparandi per magis et minus inter res aequivoce sumptas, si ad commune nomen, cuius respectu dicuntur aequivocae, comparatio referatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 14:6)
Minus dormit et edit quem amoris cogitatio vexat. XXIV.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 25:6)
ergo super omnibus est criminibus evitandum, unde non immerito evidenter divina clamat auctoritas crimen nullum esse gravius fornicatione repertum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 7:3)
LaÔcus etiam nemo posset tanta honestari prudentia vel probitate laudari, si constet eum carnis vitio maculari, qui prioris famae praeconia non amittat et quolibet honoris officio minus reputetur idoneus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 16:5)
Sed nec ipsi Deo tales filii creduntur accepti, sicut evidenter videtur nos sacra scriptura docere, quae dicit:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 20:13)
Alia quoque ratio evidenter videtur arguere amantes.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION