라틴어 문장 검색

Inde castra moventes, die quadam feriae quintae ante mediam Quadragesimam mense Martio applicuerunt in terminos cujusdam civitatis, quae vocatur Pharamia, muris, portis et moenibus munitissima.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:6)
Sexta vero feria, quae proxima erat dies, ordinatis [0710A] aciebus et signis tantilli exercitus, loricis et galeis induti, aggredientes ipsam civitatem vacuam defensoribus, portas ejus patentes ingressi sunt in virtute et assultu et clamore magno:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:8)
Rex et sui curriculo novem dierum, itinere et inaestimabili calore torridae plagae corpora fessa et gravata recreantes, cibis et potibus [0710B] abundanter repertis, sexta feria Sabbato et ipsa Dominica quieverunt, juxta voluntatem suam omnia facientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:12)
Et hoc disposito, feria tertia vehementius infirmitate usque ad interitum coepit torqueri in oculis suorum primatum et fidelium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:18)
- De quatuor millibus Idumaeorum pastorum, quos in die sancto Paschae Christiani milites, dum insequuntur, passim occiduntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 61:2)
Quo audito, et morte [0715C] Godefridi dilectissimi militis agnita, concussum est cor illius dolore vehementi, et vultus ejus ab omni hilaritate decidit, ac universorum corda, qui his paschalibus feriis laetitia affluebant, in luctum et gemitum per omnes vicos et plateas civitatis Ptolemaidis commutata sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 64:2)
Sed abusus vel usus superfluus penitus est interdictus, ut optimenotavit beatus Augustinus in sermone suo qui legitur in sexta feria postPentecostem, qui sic incipit, "Non solum in novo," etc.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 51:14)
Hic enim est ignis, qui Apostolos inflamavit adque illuminavit in pascha Pentecostes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 4:5)
Et patres nostri festinantes manducabant pascha, succincti lumbos, et pedes suos calceamentorum induti vinculis, et tamquam corporeum onus deponentes, ut essent parati ad transitum;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:22)
pascha enim Domini transitus est a passionibus ad exercitia virtutis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:23)
Et ideo pascha Domini dicitur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:24)
Denique praestituto feriarum die Casium montem ascendit, nemorosum et tereti ambitu in sublime porrectum, unde secundis galliciniis videtur primo solis exortus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 4:1)
Quod cum hi die quodam nimium quantum petituri venissent, femina callida semper in fraudes, sollemnium specie feriarum eisdem publicanis secum ad suburbana perductis, opus iusserat inrequietis laboribus consummari, et septem diebus totidem stadia molibus iactis in mari solo propinquante, terrae sunt vindicata;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 11:1)
Igitur Symmachus, scolasticus Iudaeus, iubente non rege sed tyranno, dictavit praecepta die quarta feria, septimo kalend.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 16장 1:1)
In ipso pascha Domini per arbores vel folia et reliqua loca parebat quasi terra pluvisset;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1618)

SEARCH

MENU NAVIGATION