라틴어 문장 검색

Qui dum die quadam in praesidio in montanis locato, juxta aras Turcorum custodiam ageret trans fluvium Farfar, eo scilicet in loco, quo longe ab urbe fere semi milliare profluit, Turcos, sicuti erant soliti, vada transeuntes fortiter incurrit, atque cum eis praelio commisso, tandem praevalens, quatuor ex Turcis gladio occidit, caeteros trans flumen in fugam convertit usque ad locum, quo armenta illorum herbis pascebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 90:3)
Sed paucas praedas contraxerunt, propter diffugium quod Sarraceni cum rebus, armentis et pecudibus per montana et longinquam regionem faciebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 116:7)
Nec mora, segregatis pecudibus et visis infidelium turmis, acies Gallorum, sicut constitutae erant, hae in fronte, hae a dextris et sinistris, aliae ad extremum pugnaturae, bello aptantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 90:2)
Sed undique ab insequentibus victoriosisque militibus ut miserae pecudes passim perimuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 94:4)
Videte, ne facile hanc mihi saepius objiciatis occasionem, ut qui altari serviunt de altari vivant, cum summa necessitas exigat ut de altari potius Christiani milites pascantur, [0601B] quam Sarraceni vi de sepulcro munera fidelium asportent et dividant, et non miles noster vel sacerdos contingat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 123:2)
Hic miles magnificus leonem magnum et horribilem, viros et armenta saepius juxta montana devorantem, in regione Joppe die quadam equum pascentem invadere volentem, munitus clypeo aggressus est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 141:3)
ubi nihil reperientes, non hominem, non pecudem, gravi fame coeperunt coarctari, quin aurum nulli prodesse poterat nec argentum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 22:2)
Qui illico Wilhelmum, filium Roberti Northmannorum principis, clam ascitum Jerusalem remisit, ut militibus, quos in civitate tuenda reliquerat, assumptis, cum peditibus trans Jordanem festinaret, atque Arabes Sarracenos incautos et in tuto gregem pascentes invaderet, et viros ac feminas cum universo grege captivaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 92:2)
Bos, quibus est pastus, ruminat hec eadem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 6:20)
Nam sperantes firmiterin Domino ab eo proteguntur et liberantur ab eo, nec confunduntur, necinfirmantur, et ab eo redimuntur et pascuntur eciam in divitiis eius.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 44:3)
et inhabita terram, et pasceris indivitiis eiius."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 44:16)
Nam dum pascis amice Deum pauperis in specie, nam latet ipse Deus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 50:2)
Et volens facerehelimosinam de substantia sua ab eo creata, pavit .v.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 51:19)
Potes eciam acquirerebonas opes per acquisitiones et possessiones omnes pecudum et bestiarummaxime iuvenum et crescentium, et maxime in locis in pace constitutis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 27:18)
Iustitia ad rem gerendam necessaria est, cuius tanta est vis,ut nec illi qui malefitio aut scelere pascuntur possint sine aliqua particulaiustitie vivere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 5:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION