라틴어 문장 검색

dixit, tectumque adgressa propinquae pastorale casae reficit spiramina fessi ignis, et horrendos inrumpit turbida campos, qualis ab Aetnaeis accensa lampade saxis orba Ceres magnae variabat imagine flammae Ausonium Siculumque latus, vestigia nigri raptoris vastosque legens in pulvere sulcos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권126)
Sed quoniam edidimus antiquissimis Iudaeorum instrumentis sectam istam esse suffultam quam aliquanto novellam, ut Tiberiani temporis, plerique sciunt, profitentibus nobis quoque, fortasse an hoc nomine de statu eius retractetur, quasi sub umbraculo insignissimae religionis, certe licitae, aliquid propriae praesumptionis abscondat, vel quia praeter aetatem neque de victus exceptionibus neque de solemnitatibus dierum neque de ipso signaculo corporis neque de consortio nominis cum Iudaeis agimus, quod utique oporteret si eidem deo manciparemur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 1:1)
Haec autem ipse de se, non profectum iactando uirtutum, sed deflendo potius defectum, quem sibi per curam pastoralem incurrisse uidebatur, referre consuerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 1:9)
At nunc ex occasione curae pastoralis saecularium hominum negotia patitur, et post tam pulchram quietis suae speciem terreni actus puluere fedatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 1:11)
sed nos credere decet nihil eum monachicae perfectionis perdidisse occasione curae pastoralis, immo potiorem tunc sumsisse profectum de labore conuersionis multorum, quam de propriae quondam quiete conuersationis habuerat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 1:16)
Alium quoque librum conposuit egregium, qui uocatur Pastoralis, in quo manifesta luce patefecit, quales ad ecclesiae regimen adsumi, qualiter ipsi rectores uiuere, qua discretione singulas quasque audientium instruere personas, et quanta consideratione propriam cotidie debeant fragilitatem pensare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 2:16)
Denique non solum nouae, quae de Anglis erat collecta, ecclesiae curam gerebat, sed et ueterum Brittaniae incolarum, nec non et Scottorum, qui Hiberniam insulam Brittaniae proximam incolunt, populis pastoralem inpendere sollicitudinem curabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IV. 1:1)
haec ueniat, Natalis, auis prolemque ministret, ludat et ante tuos turba nouella pedes.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 214)
Satricum, Longulam, Poluscam, Coriolos, novella haec Romanis oppida ademit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 417:1)
iere pastorali habitu, agrestibus telis, falcibus gaesisque binis, armati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 512:1)
cum referrent sonum linguae et corporum habitum et nitorem cultiora quam pastoralia esse, ite igitur, dicite, inquit, detegant nequiquam conditas insidias:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 46:1)
et L. Gavillii Novelli, Aquileienses, cum commeatu venientes, ignari prope in capta castra ab Histris inciderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 45:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION