라틴어 문장 검색

Et quum per vulnus alicujus viscera patefacta sunt, eum, qui sanae cujusque colorem partis ignoret, nescire quid integrum, quid corruptum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 25:3)
Auctoresque medici sunt, vel exesa parte aliqua sanguinem exire, vel rupta, vel ore alicuius venae patefacto.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 3:1)
et, ut locus ei patefactus est, ipsa prorumpat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 3:2)
Abscissa, patefit foramen, per quod postea semper humor descendit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 9:5)
Quumque id patefactum, et jam ulcus purum est, conjicienda eo pinna est, illita medicamento cicatricem inducente;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur. 2:4)
Loco patefacto, si qua parte membrana non novam plagam, sed veterem habet, tenuis excidenda habena est, quae tantum oras ejus exulceret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVII De interiore membrana abdominis rupta. 4:3)
Nam qui metu fistulae, quam illo loco ῥυάδα Graeci vocant, parum patefaciunt cum majore periculo eodem revolvuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 14:1)
Quum vero ea patefacta est, in conspectum calculus venit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 14:6)
Quocumque autem modo cervix patefacta est, leniter extrahi, quod asperum est, debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 19:3)
At si caro increvit, necessarium est recta linea patefacere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVIII De naturalium feminarum concubitum non admittentium curatione. 2:3)
tum patefacta vena, tenui et retuso ferramento candente modice premitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXI De varicibus. 2:3)
Patefacto cerebro, qua ratione agendum sit, dicam, quum ad fracta ossa venero.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 10:1)
Quacumque autem de causa curatio haec necessaria est, si nondum satis cutis patefacta est, latius aperienda est, donec, quidquid laesum est, in conspectu sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 8:1)
quid pulchra vocabula pigris praetentas vitiis?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:125)
dextra movet iaculum, praetentat pallia laeva;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:289)

SEARCH

MENU NAVIGATION